« »
 
[]« 1 violarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 345c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIOLARIUM1
1. VIOLARIUM, Census Hispanis ; Violaria, apud Joannem Dametum in Hist. Regni Balearici pag. 87. Curia generalis celebrata in villa Montissoni ann. 1289. sub Alphonso Rege Arag. MS. cap.
Quod donationes factæ Officialibus Regis per monasterium vel alias personas sunt revocatæ
 :
Illud idem ordinamus super Violariis iis assignatis existentibus Officialibus.
Curia secunda generalis celebrata Barcinone a Jacobo II. Rege Aragon. ann. 1299. MS. :
Item quod aliquod officium prædictorum officiorum non donemus amodo in perpetuum, vel ad Violarium, vel ad certum tempus.
Curia ann. 1333. celebrata ab Alfonso Rege in villa Montisalbi :
Item quod officiales ad Violarium tenentur assecurare de triennio in triennium.
Capitis sequentis titulus sic concipitur :
Quod fiat inquisitio contra officiales, qui habent officium ad inperpetuum, vel ad tempus.
In ipso textu, ad inperpetuum, vel ad Violarium. Curia celebrata in villa Montissoni ann. 1363 :
Istam taxationem censualium, mortuorum, et Violariorum in Instrumentis, quæ fiunt de sententiis tam judicialibus quam arbitralibus, etc.
Observantiæ Regni Aragon. lib. 5. tit. de Jure dotium, § 10 :
Si aliquid datum fuerit ad Violarium viro et [] uxori ad tempus, altero conjugum mortuo, superstes non debet in illo Violario, in quantum tangit partem mortui viduitatem tenere, sed transit ad hæredes mortui, etc.
Vide Repertorium Michaëlis del Molino in v. Violarium. Alias