« »
 
[]« 6 virga terræ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 348b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRGA6
6. VIRGA Terræ, Modus, seu mensura agri, gyrd-land, virga terræ, Anglo-Saxonibus. Donationes factæ Eccl. Salisburgensi cap. 13 :
Dedit de proprio in salinis suis, in harena Virgas vi. quæ Virga habebat pedes xxvi. et dimidium, hoc est, in orientali parte ipsius harenæ.
Liber Ramesiensis ch. 297 :
Dedit 3. Virgas de terra in Indingewrth, et unam Virgam in Slepe.
Occurrit apud Ingulfum pag. 909. Ordericum Vital. lib. 5. pag. 602. in eodem Monastico Anglic. tom. 1. pag. 280. 313. tom. 2. pag. 8. 91. etc. Tabul. S. Bertini :
Sepiunt Virgas 5. et in monasterio inter omnes Virgas 4.
Occurrit ibi non semel. Charta ann. 1174. apud Miræum tom. 1. pag. 191. col. 1 :
Centum quoque mensuras maresci ad Virgam Comitis Flandriæ.
Adde tom. 2. pag. 832. 1328. et 1329. Charta Roberti Comitis Moretonii ann. 1453. apud Stephanot. tom. 13. Fragm. Hist. MSS. pag. 123 :
Et unicuique burgensi dabunt monachi terræ unam Virgam ad inhabitandum, qui ibi sunt vel hospitandi sunt. Verge de terre, Vergine, Virgine, Vergue,
in Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 185. ex Charta ann. 1290 :
Trois acres de terre et une Vergine à campart et à vileine. Trois Virgines de terre quatre pergues moins,
in Charta ann. 1293. ibid. pag. 177. Alia ejusd. anni pag. 214 :
Pour unze livres et deux sols Tournois,..... v. Verges de terre. Une pieche de terre contenant chint Vergues de terre et sept pergues,
in Charta ann. 1305. ibid. pag. 184. Nomenclaturæ rationem forte attigere Acta Murensis Monasterii pag. 45 :
Quantum enim hæreditatis unusquisque possidet, tantum dat et census : et quantum census dat, et arat, et secat fœnum, et metit seritque ; et pullos dat et lini resticulas. Cum autem debent arare, cum Virga metitur eis, qua et mansi solent metiri. Et ipsa Virga signata est secundum uniuscujusque rationem, et ubicunque signum occurrerit, ibi parvum lignum figitur in terra, et ipsi tamen in prima scissura et seminatione arant.
P. Carpentier, 1766.
Pro pannorum quoque mensura occurrit, in Lit. remiss. ann. 1411. ex Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 230 :
Dix Vergues ou aulnes de drap bureau.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virga Ferrea, Quæ aliarum mensurarum est exemplar. Chartular. Prior. Leominstr. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Dedi unam placetam terræ meæ,....... cujus latitudo in fronte continet in se xvi. Virgas ferreas præter unum quarterium, et totidem a retro.
Vide Ulna 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virga Publica, Eodem intellectu. Chronic. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 593 :
Item Romadus Comes concessit in hoc monasterio ecclesiam S. [] Silvestri in territorio de Perito, cum modiis centum de terra ad Virgam publicam circa eam.
Virgata Terræ, Idem quod Virga terræ, tantum agri, quantum virga continet. Leges Inæ cap. 69 :
Si quis Virgatam terræ a domino mercede conductam araverit, etc.
Chronicon Monasterii de Bello :
8. virgæ unam hidam faciunt : wista vero 4. Virgatis constat.
infra :
Dividitur leuga per wistas, quæ aliis in locis Virgatæ dicuntur.
Ita fere Monasticum Anglicanum tom. 1. pag. 313. Vetus Codex :
Virgata terræ continet 24. acras, et 4. virgatæ constituunt unam hidam, etc.
Alius Codex :
10. acræ terræ faciunt secundum antiquam consuetudinem unam ferdellam, et 4. ferdellæ faciunt Virgatam, etc.
Sic quantitas varia est pro locorum varietate. Vide Dugdalum in Antiquit. Warwicens. pag. 665.
P. Carpentier, 1766.
Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Noster fol. 340. r° :
Quadraginta perticæ faciunt Virgatam ; quatuor Virgatæ faciunt acram...... Quadraginta perticæ terræ faciunt Virgatam ; duæ Virgatæ faciunt arpentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virgata Operaria, Quæ operibus obnoxia est. Chartul. SS. Trinit. Cadom. fol. 57 :
Ricardus de Colecis tenet 1. Virgatam operariam pro 5. sol. et facit consuetudines sicut Adam.
Fol. 59 :
Unaquaque Virgata operaria de Hantonia debet operari unaquaque hebdomada et per totam hebdomadam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virgada, ut Virgata. Salomon dedit unam Virgadam, in Tabul. Roton. Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 74 :
Tradidit... partem Virgadæ unius cum manente supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virgata, Prædium rusticum, vel terra indefinitæ mensuræ. Tabul. Roton. :
Nobilis vir Rethuobri veniens ante ecclesiam Vernensem donavit Virgatas suæ hæreditatis, quarum hæc sunt nomina : Hoetlmonoc, Ran Turnoc, et Ran Riwocon.
Virgata Decima hæreditatis, quæ fisco Regis debetur, cum de hæreditate inter hæredes controversia est, et ad eam componendam Rex Missum suum transmittit, in Capitul. 2. ann. 813. cap. 7.