« »
 
[]« Virgo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 349c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRGO
VIRGO, de femina conjugata. Encomium Emmæ Reginæ pag. 172. de eadem Emma Ricardi I. Ducis Normanniæ filia, Ethelredi Regis Angliæ vidua, a Cnutone Danorum in Anglia Rege in uxorem expetita :
Placuit ergo Regi verbum Virginis, et jusjurando facto Virgini placuit voluntas Regis. Et sic, Deo gratias, Domina Emma mulierum nobilissima fit conjux Regis fortissimi Cnutonis.
Henricus Rosla in Herlingsberga :
...... Inter quas Virgo coronam
Regalem capite dimisit, seque profudit
Regnantis pedibus : quod non tulit ipsa ; sed alto
Exsiliens solio, nam mater erat sua, blando
Sustinet afflatu, etc.
Baldricus Noviom. in Chron. lib. 3. cap. 8. Waldetrudem Abbatissam Castriloci Virginem appellat, quæ nondum Monialis plures liberos tulerat. Vide Isidorum Pelusiotam lib. 3. Epist. 176. et Bollandi Observationes prævias ad Vitam S. Hermenildæ tom. 2. Febr. pag. 691. Virgo vidua, apud Tertull. lib. de Virgin. Veland. cap. 9.
P. Carpentier, 1766.
Virgo, de sancto dicitur, in Vita S. Steph. Grandimont. tom. 2. Febr. pag. 206. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virgo, Persona scaccorum, quæ et Regina appellatur. Vide in Scacci 1.