« »
 
[]« Virilis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 351c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRILIS
VIRILIS, ἴσον, ϰατὰ ἀναλογίαν, in Gloss. Lat. Gr. Vulcanius emendat Viritim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Virilia Arma, Cingulum militare quandoque dicitur Scriptoribus ævi Longobardici ; quod traditio militaris cinguli et cooptatio in ordinem militarem vere virum faceret. Rigordus de Arturo :
Philippus in eodem loco Arturum militem fecit, tradens ei Britanniæ Comitatum, qui jure hæreditario eum contingebat. Ante autem hanc armorum traditionem non licebat iis uti, unde Arma dicuntur Virilia, velut virum facientia.
Henricus Huntindon. de Stephano Rege :
Henrico nepoti suo David Rex Scotorum Virilia tradidit arma. Eustachius vero filius Regis Stephani, nam et ipse eodem anno Virilia sumpserat arma, irruit in terras procerum.
Vide in Arma 1. et in Miles.