![[]](img/image.png)
VIRIPOTENTES, Feminæ nubiles, quibus nubere licuit, dicuntur in Synodo Romana ann. 826. can.
29 :
Feminæ vero, quæ habitum religiosum aut velamen obtentu religiositatis susceperunt, cum essent Viripotentes, deinceps viro sociari non permittantur ; sed eligentes Monasteria regulariter vivant, aut in domibus susceptum habitum caste observent.Hinc emendandæ Glossæ Isidori :
Virops, quæ jam opus habeat viro.Leg. Viripos : quod jam viderat Grævius.