« 2 virtutes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 353b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRTUTES2
2. VIRTUTES, pro Reliquiis Sanctorum. Formula 174. apud Lindenbrogium :
Et aliud de ista causa in nullo non redebeo, nisi in justo et idoneo sacramento per hunc locum et Deum altissimum, et Virtutes Sancti illius.Tabularium Carrofense, apud Beslium pag. 156 :
Quo dedicato, cœpit conqueri Imperator cum Domino Apostolico et Duce Rogerio de Virtutibus Sanctorum, etc.Occurrit rursum infra. Charta Hispanica æræ 905. apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 1. cap. 21 :
Ecclesia.... ubi sunt reconditæ Virtutes præfati Apostoli, et B. Andreæ fratris ejus, etc.Eckehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 5 :
Sancti Magni Virtutem quam manibus gerebat, hanc esse adstantibus prædicans asseruit.Charta ann. 1338. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 360 :
Ipsius dom. Dalphini responsione habita accedentibus DD. Canonicis, Capellanis et Clericis dictæ ecclesiæ cum cruce, Virtutibus et paramentis solemniter modo processionis, etc.