« »
 
[]« 2 vis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 353c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIS2
2. VIS, Cochlea, Gall. Vis d'un pressoir. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Item plus in eodem stabulo unum torcular vini.... cum uno anulo et una cavilhia ferri, existentibus in uno foramine unius Vicis dicti torcularis pro torculando vindemiam tempore vindemiarum.
Hinc emendanda Acta S. Angeli tom. 2. Maii pag. 62 :
Arcasque prædictas prædicti argentarii clavis et Vitibus ferreis fortiter simul affixerunt et cooperierunt.
Ubi legendum est Vicibus, ut Vicis pro Vitis, in Miraculis S. Antonii de Padua tom. 2. Jun. pag. 738 :
Cujus lingua erat modicum prominens extra guttur et brevissima, ad modum Vitis torcularis retorta, sic quod videbatur intuenti bianda et rugeta.
Ejusdem originis est
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vis, pro Turris, cujus scalæ in modum cochleæ spiratim sunt circumductæ, Gall. Escalier à vis. Chron. S. Petri Vivi apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 758 :
Per claustrum ecclesiam introivit, et in Vitem (l. Vicem) quæ ad defendendum in eadem ecclesia est, ascendit, et ostium post se clausit.
Inventar. supra laudatum :
Et in quadam camera quæ est in superioritate prædicti castri prope Vicem per quam ascenditur et descenditur in eodem castro.
Vide Vicella.
P. Carpentier, 1766.
Nostris quoque Viz. Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 127 :
Il tenoient leur parlement en une Viz, qui descendoit de l'une chambre en l'autre.
Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 201 :
Lequel Johan de Billy monta en une Viz, etc.
Aliæ ann. 1417. in Reg. 170. ch. 105 :
Une Viz par laquelle l'en monte en la chambre. Vifz,
in aliis ann. 1451. ex Reg. 184. ch. 114 :
Le suppliant monta par la Vifz en la salle du chastel de Senecey, jusques à l'uys de la chambre de la dame ; aprés ce descendit par laditte Vifz.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vis Laica, in Charta Edwardi I. Reg. Angl. ann. 1298. apud Kennet. in Antiquit. Ambrosd. pag. 335 :
Præcepimus quod omnem Vim laicam quæ se tenet in ecclesia de Bukenhull, quo minus idem Episcopus officium suum spirituale ibidem exercere possit, sine delatione amoveres ab eadem.... prædicti Johannes, Gilbertus, Johannes, etc. qui se Vi laica in eadem ecclesia tenuerunt in adventu tuo ibidem se alibi transtulerunt, et confestim post discessum tuum ab ea, aggregatis sibi aliis malefactoribus se in eam Vi armata iterato intruserunt.
Placit. ann. 25. Henric. III. reg. Angl. Sutht. rot. 27. in dors. in Abbrev. Placit. pag. 113 :
Præceptum fuit vicecomiti quod amoveri faceret Laicam Vim, per quam homines prioris de Mertonia obsessi sunt in capella de Roppel, ita quod liberum habeant ingressum et egressum.... Præterea præceptum fuit eidem vicecomiti quod attachiaret per salvos pleglos magistrum Albericum, officialem archidiaconi Wyntoniensis de esse coram Dno Rege, etc. ad respondendum quare contulit prædictam capellam et in ea personam instituit contra clamorem dni Regis...... Vicecomes mandavit quod non fuit inventa Laica Vis et quod magister Albericus non habuit laicum feodum nec voluit invenire plegios. Et quia testatum fuit quod clerici obsederunt homines dicti prioris in prædicta capella, præceptum fuit vicecomiti quod amoveri faciat omnem vim tam clericorum, quam laicorum, per quam, etc.
Vis Magna, et Parva, seu Ad magnam vim et parvam : Formula, quæ [] crebro reperitur in Chartis, quæ agunt de feudis vel Castellis reddibilibus, id est, quæ vassalli reddere domino superiori tenebantur, seu is vellet ea ingredi cum mediocri comitatu, ad parvam vim : seu cum majori comitatu, ad magnam vim, ut colligitur ex Inventar. Chartar. Reg. ann. 1482. fol. 116 :
Promittit (dom. de Vitriaco) dominum Regem in suis castris recipere in magna et parva comitiva. De anno 1230.
Ea notione has voces intelligi debere pluribus docuimus in Dissertat. 30. ad Joinvillam pag. 352. 353. Vide Feudum Reddibile, in Feudum, et Reddere.
P. Carpentier, 1766.
Quod rursum probat Charta Ludov. comit. Valentin. ann. 1375. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 204 :
Dictus dominus Eynerius et ejus successores in prædictis infeudatis et donatis teneantur recolligere in dictis castris et eorum utroque, omni tempore guerrarum et pacis, nos et nostros hæredes et successores et gentes nostras, iratos et pagatos, cum armis et sine armis, in magna quantitate et parva.
Vide supra in Fortia 2.