![[]](img/image.png)
3. VISTA, Colloquium, congressus, Gall. Entrevue. Litteræ Philippi III. Reg.
Francor. apud Rymer. tom. 2. pag. 152 :
Speciales nuncios destinavit cum potestate plenaria tractandi de faciendo Vista seu colloquio de nobis et eodem Rege super pace perpetua.Infra :
Extitit conventum quod pro Vista seu colloquio hujusmodi celebrando, nos apud Montem-Marcianum, idem autem Rex apud Baionam personaliter erimus.Litteræ Edwardi Reg. Angl. ann. 1286. ibid. pag. 330 :
Terminum Vistæ, inter nos et vos ad invicem faciendæ exposuimus eisdem secreto.Occurrit præterea pag. 369. 457. etc. Inventar. Chartar. Reg. ann. 1482. fol. 309 :
Litteræ procuratoriæ Regis Castellæ super Vista et congregatione Regis Francorum et ipsius super concordiis inter eos confirmandis. De anno 1288.