« Vitas patrum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 359a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VITAS-PATRUM
VITAS PATRUM, indeclinabile, Liber Ecclesiasticus, continens Vitas SS. Patrum, qui Græcis
Πατεριϰόν et πατριϰόν appellatur. Vide Rosweidum ad Vitas Patrum in Prolegom. Liber Ordinis
S. Victoris Paris. MS. cap. 19 :
Quales sunt Bibliothecæ, et majores Expositores, et Passionarii, et Vitas Patrum, et Omeliarii.Necrolog. Heder. xv. Kl. Febr. :
Odelina Deo sacrata quæ fecit scribere librum Vitas Patrum.Occurrit etiam in Vita S. Ayberti n. 24. et in veteri Charta tom. 12. Spicil. Acher. Greg. Turon. in Præf. ad Vitas Patrum :
Et quæritur a quibusdam, utrum vita Sanctorum, an vitæ dicere debeamus. Aulus Gellius autem, et complures alii Philosophorum vitas dicere voluerunt : nam Plinius auctor in tertio Artis Grammaticæ libro ait : Vitas antiqui cujuscumque nostrum dixerunt ; sed Grammatici pluralem non putant habere vitam, unde manifestum est, melius dici Vitam Patrum, quam vitas : quia cum sit diversitas meritorum virtutumque, una tamen omnes vita cor pie alit in mundo.Vide Serenum Sammonicum in Prologo. Gennadius de Script. Ecclesiast. ait, Evagrium librum scripsisse, qui attitulatur Vita Patrum ; ut Petronium
scripsisse putari Vitas Patrum Ægypti Monachorum. Fulbertus Carnot. Ep. 79 :
Mitto tibi Cyprianum, Porphyrium, et Vitas Patrum cum psalterio, etc. Vita Patrum,dixit auctor vitæ Burchardi Episc. Wormaciensis.
Vitas-Fratrum, Unica etiam voce opus suum inscripsit Gerardus Frachetus
Lemovicensis Dominicanus, qui vixit circa ann. 1263. in quo Sanctorum aut virorum
illustrium ordinis sui vitas et elogia descripsit. Vide Rosweidum in Prolegomenis ad Vitas
Patrum cap. 1.