« Vitium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 359c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VITIUM1
VITIUM. Anastasius Biblioth. in
S. Zacharia PP. pag. 78 :
Hic in Lateranensi Patriarchio.... a novo fecit triclinium, quod diversis marmoribus, et Vitio, metallis, atque musivo, et pictura ornavit.Ubi Codex Mazarin. habet vitri metallis : Thuanus, Vitro. Nihil tamen temere mutandum puto in edito : ita enim fortean vitium, vel potius unica voce vitiometallum appellavit Anastasius tessellatum opus, in quo expressæ vites, quasi vites ex metallis : quod etiam opus inde Vignettes, quasi vineolas seu viticulas appellamus. Conjecturam hanc fulcit Paulus Silentiarius noster in Descript. ædis Sophianæ parte 2. v. 235. quo loco tessellatum opus et musivum ejusdem ædis depingit :
.... μετ᾽ εὐϰεράους δὲ ϰελεύθους,Κλήμασι χρυσοϰόμοισι περίδρομος ἄμπελος ἕρπει,Δεσμόν ἐλιξοπόρην σϰολιοῖς πλέξασα ϰορύμϐοιςἨρέμα δὲ προνενέυϰεν, ὅσον ϰαὶ γείτονα πέτρηνΒαιὸν ἐπισϰιάειν ἐλιϰώδεϊ πλέγματι χαίτηςΑἰθούσης.
Post præclaros istos meatus, palmitibus auricomis innixa circumserpit vitis, tortuosum nectens obliquis corymbis vinculum : sensim vero propendet, donec vicinum lapidem volubili fulgentium frondium textu tantisper obumbret.Vide Gloss. med. Græcit. voce Βοθρύδια, col. 208.