« Vitulamen » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 361b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VITULAMEN
VITULAMEN. Liber Sapientiæ cap.
4. v. 3 :
Multigena autem impiorum multitudo, non erit utilis, et spuria Vitulamina non dabunt radices altas.Ubi edit. Gr. :
Καὶ ἐϰ νόθων μοσχευμάτων οὐϰ δώσει ῥίζαν εἰς βάθος.Quo loco vox μοσχεύματα interpretem fefellit. Nam licet μόσχος vitulum apud Græcos significet, hic alia notione sumitur, pro stolone scilicet seu suriculo, ut in Gestis Episcop. Leod. apud Marten. tom. 4. Ampl. Collect. col. 875 :
Necesse est ergo spirituali cultro succidere spuria Vitulamina.
Vitulamen planta illa infructuosa quæ nascitur a radice vitis,in Gloss. Biblicis MSS. Anonymi. Vide S. Hieronymum.
P. , 1766.
◊ Glossar. Lat. Gall. ex
Cod. reg. 7692 : Vitulamina, Bourjons.Vide Forcellin.