![[]](img/image.png)
ULTRONEITAS, Facultas faciendi, quod quis vult. Walbertus de patrocinio S. Rictrudis n. 41 :
Quoniam, ni fallor, Ultroneitati liberi arbitrii, primo concessæ parenti, non legitime resisto.Epist. Gunzonis ad Augienses fratres ann. 960. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 295 :
Ergo Ultroneitate arbitrii sibi concessa abutentes aut inrationabilibus animalibus comparantur, aut in nihilum rediguntur, quorum exitus unus est.