« »
 
[]« Undecima » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 368a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VNDECIMA
UNDECIMA. Conventiones MSS. Archirinci Abb. Montis-Majoris cum incolis Correni de censibus :
Talis usus longævus in territorio Corrensi habetur apud nos, ut decimam, et Undecimam, quæ Undecima apud nos tasca nuncupatur, dominis suis habitatores ejusdem loci reddant, quia rationibus consuetudinis cautum est et legalibus, ut decima Deo, Undecima domino de omnibus quæ possident, persolvantur.
Hæc apertiora etiam sunt in Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 86. col. 2 :
Levatur ipsa taschia in hunc modum ; videlicet de quolibet jornali fimato capitur Undecima gerba, in jornali non fimato decima gerba.
Vide Undenus.