« »
 
[]« Ungeld » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 368c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VNGELD
UNGELD. Fœdus Ethelredi Regis cum Analano, etc. cap. 3 :
Si frithman, i. homo pacis fugiat vel repugnet, et se nolit judicare, si occidatur, jaceat Ungeld, i. insolutus.
Ex Saxon. geld, solutio et pecunia, et un, particula privativa. Vide Agild.
Ungeltum, seu tributum, in aliquot Chartis Germanicis, apud Joan. Noppium [] in Hist. Aquisgran. lib. 3. n. 2. pag. 19. 20. Charta Friderici I. Imper. ann. 1189 :
Liberi sint ab omni theloneo et Ungelt, exactione veniendi et redeundi.
Vide Petrum Lambecium in Orig. Hamburg. pag. 84. Charta Caroli IV. ann. 1357. inter Instrum. tom. 5. Gall. Christ. novæ edit. col. 526 :
Exemptæ ab omni steura, Ungelto, impositione et vexatione quacunque. Nullum telonium vel Ungeldt,
in Chronic. Wormat. ann. 1366. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 146.
In jure quoque percipiendi telonia, pedagia, et id quod Ungelt vulgariter dicitur, et alias exactiones, etc.
in Charta Friderici Comit. Terretensis ann. 1225. apud Steyerer. in Comment. ad Hist. Alberti II.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1308. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 36. col. 1 :
Scabini et communitas dictæ curiæ nostræ Trevirensis.... valeant.... onus vel talliam, quod vulgariter dicitur Ungeld. imponere sibi ipsis. Ungelin,
inter, Redit. assignatos a duce Austriæ ex Cod. reg. 9484. 2. fol. 694. v° :
Item de impositione vinorum venditorum, ibidem nuncupata Ungelin vulgariter, annis communibus xl. libris.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Ungelt, col. 1933.
P. Carpentier, 1766.
Ungelta, Eadem notione, in Charta Theod. episc. Metens. ann. 1381. ex Cod. reg. 9861. 2. 2. fol. 99. r°.