« Votivus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 380a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOTIVUS
VOTIVUS, Voto consecratus. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. :
Votivus, votist, astraint par veu.Glossæ Antiquæ MSS. :
Votivum, immolativum.Papias :
Votissimum, quod jam dedicatum est voto. Votivum, quod promissum est votis.Lex Salica tit. 2. § 14 :
Si quis majalem sacrivum, qui dicitur Votivus, furaverit, etc.Oratio super populum, in libro Sacramentorum S. Gregorii M. :
Præsta, quæsumus, Domine, ut semper nos B. Laurentii lætificent Votiva Martyria, quæ semper esse non desinunt admiranda.Ubi votiva, devota, Deo oblata et consecrata, interpretatur Menardus. Alias votivus, est voto expetitus, de qua voce multa commentatur Jacobus Gothofredus in Notis ad leg. 1. Cod. Th. de Feriis. (2, 8.)
L. , 1840–1850.
Votivus, Voti religione obstrictus. Ekkeh. IV. Cas. S. Galli cap. 10. Pertz. pag. 127 :
Ego enim nuperrime Votivus quidem locum illum adiveram, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Votivi Homines, in Codice censuali Irminonis Abb. Sangerm. fol. 18. v°. ii appellati videntur,
qui in servitium alicujus sancti voto adscripti erant. Guerardo iidem qui
Oblati.