« »
 
[]« 1 votum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 380a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOTUM1
1. VOTUM. Concilium Namnetense can. 20 :
Omnibusque interdicatur, ut nullus Votum faciat, aut candelam, vel aliquod munus pro sanitate sua rogaturus alibi deferat, nisi ad Ecclesiam Domino Deo suo.
Excerpta Gregorii III. PP. cap. 16 :
Si quis Votum voverit præter Ecclesiam, vel qui divinationes faciunt in incantationibus suis,.... tres annos pœniteant.
Vide Cumeanum Abbatem de mensura pœnitent. pag. 37. cap. 7. De iis votis intelligendus Canon 62. Synodi Trullanæ :
Τὰς οὕτω λεγομένας Καλάνδας, ϰαὶ τὰ λεγόμενα βοτά, ϰαὶ τὰ λεγόμενα Βρουμάλια....... ἐϰ τῆς τῶν πιστῶν πολιτείας περιαιρεθῆναι βουλόμεθα.
Quæ enim ad hunc Canonem effutit Balsamon, nihili sunt. Vide Glossar. med. Græcit. in Βοτά, col. 212. His consona sunt, quæ habet Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 32 :
De pravis illis hominibus, qui brumaticos colunt, (sic legendum) et de hominibus, qui subtus maida cerias incendunt, et Votos vovent, etc.
Designatur vero, ni fallor, his locis, Votorum nomine, dies festus Romanorum, tertio Nonas Januarii celebrari solitus, qui in Kalendario Bucheriano Votorum[] nuncupatio appellatur, interdictus prædictis Canonibus, quod Paganismum redoleret.
P. Carpentier, 1766.
Nequaquam Votorum nomine hic dies festos Romanorum intelligendos esse, sed Tabellas votivas, quas Deo, Sanctisque suspendere in usu fuit, censet Muratorius in Anecd. part. 1. pag. 194. quod præsertim probat ex Natali iii. S. Paulini :
Alma dies magnis celebratur cœtibus, omnes
Vota dicant sacris rata postibus, etc.
Votum, Sacræ preces, εὐχή, apud S. Augustin. Epist. 59. ad Paulinum :
Porro, si usitatius, ut dixi, in Scripturis Votum appellatur εὐχή, excepto nomine orationis, ea proprie intelligenda est oratio, quam facimus ad Votum, id est, πρὸς εὐχήν. Voventur autem omnia, que offeruntur Deo, maxime sancti Altaris oblatio, quo sacramento prædicatur nostrum illud Votum maximum, quo nos vovimus in Christo esse mansuros utique in compage corporis Christi.
Canon Missæ :
Memento Domine famulorum famularumque tuarum,.... qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suæ, tibique reddunt Vota sua æterno Deo, vivo, et vero.