« 3 votum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 380b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOTUM3
3. VOTUM, Nuptiæ. S. Ambrosius serm. 25 :
Solent autem homines, sicut mos est, in Votis suis, hoc est, nuptiis, præcipue saltare vel canere.S. Augustinus lib. 11. de Genesi ad liter. cap. 41 :
Nisi forte sponsa erat a patre tradenda, et expectanda erat Votorum solennitas, et convivii celebritas.Canones S. Patricii cap. 28 :
Eadem ratione observanda sunt prima Vota et prima conjugia, etc.Fortunatus in Epist. ad Mumolenum lib. 10. Poëm. :
Ad cujusCharta ann. 1262. vel 1264. apud Acher. tom. 10. Spicil. pag. 192 :(filiæ Mumoleni demortuæ)forte Vota jam festinans familia fervebat, sedule parentela excitabatur.
Gubernabit communes filios usque dum pervenerint ad ætatem viginti annorum : dum tamen eadem domina ad secunda Vota non convolet.Fleta lib. 4. cap. 2. § 16 :
Si donatarius ad alia Vota convolaverit.Adde lib. 3. cap. 3. § 6. et Alexandrum III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense III. part. 5. cap. 1. Hinc dies votorum, pro die, quo nuptiæ peraguntur, in Lege Longob. lib. 2. tit. 4. § 3. tit. 14. § 21. in Legib. Luithprandi Regis tit. 74. § 2. Luitpr. 102. (6, 49.) 3. (1, 3.) Vetus Charta ann. 1093. in Tabulario Casauriensi :
Ut alia die post noctem nuptialem, qui est dies Votorum nostrorum, etc.