« »
 
[]« 4 urna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 384b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRNA4
4. URNA, Machina bellica, quam sic describit Hero de Mach. bellicis cap. 9 :
Fiunt itaque fictiles Urnæ laminis ferreis exteriori parte colligatæ, minutisque carbonibus implentur : ab extrinseca vero laminæ facie fundum versus forantur et aperiuntur usque unius digiti foramen, ferreumque tubulum inde suscipiunt, cui tubus alius follem habens adjungitur. Cum autem ignem carbones susceperint, dum sufflantur, similem flammæ perficiunt combustionem. Quippe quæ lapidem penetrat atque confringit, aceto vel urina, vel alio quopiam acrium superinfuso.