« »
 
[]« Ursarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 384c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRSARIUS
URSARIUS, Vir e familia, domesticus, officialis palatinus : unde suspicari facile est legendum esse Huscarla. Vide in hac voce. Hist. MS. Monast. Beccens. pag. 52 :
Hostis antiquus ter insurrexit in me, et ter cecidit in semetipsum, et Ursarius Domini mei, id est Angelus bonus liberavit me.
Charta Balduini Comit. Hannon. ann. 1176. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 896 :
Præstita fide et Sacramento confirmavi, quod neque ego, neque Ursarii mei, neque venatores in aliqua domorum ecclesiæ per violentiam jacebimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ursarius, Cui ursos ad spectaculum instruendi cura commissa est. Lambertus in Hist. Comit. Ardens. apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 552 :
Compromisit de quolibet oppidi furno ad quodlibet furniamentum ad procreandum ursum et pascendum, panem. unum Ursario se daturum, et sic ludum ursi ad spectaculum singulis diebus festis ad placitum suum haberent et conspicerent.