« »
 
[]« Usucapio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 389b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VSUCAPIO
USUCAPIO. Decreta Ladislai Regis Hungariæ l. 3. cap. 20 :
Usucapiones capiantur a festo S. Georgii usque ad festum S. Joannis Bapt. ut ducantur in civitatem, teneanturque ad festum S. Michaelis, ac præsententur assidue in mercatu, ut si quispiam suam reperit personam, redimat 90. denariis, equum 12. bovem 5. ex quibus duas partes Regi, tres Comiti tribuantur. Si vero usque ad festum S. Michaelis inventi non fuerint, dividantur prædicto modo, tamen nullo pacto vendantur, vel celentur, sed tantum labore eorum utantur. Quod si collector vendiderit, vel celaverit, triplum reddat, ipseque decem pensas persolvat ; Comes vero si itidem fecisse probatur, 55. pensas persolvat. Simili modo jubemus, ut qui Usucapiones tenuerunt a tempore Regis Belæ usque ad festum S. Stephani, dimittantur.
Ubi usucapiones videntur appellari, servi fugitivi, animalia fugitiva, vagantia et errantia, quæ a
Collectore rerum fugitivarum, quem vulgariter Locerdech dicunt
, inventa ad civitatem Provinciæ reducuntur, ut singuli, quod suum est agnoscant, redimantque certo ac definito pretio. Vide supra cap. 13. Sambucus usucapionem ait esse pecus vagabundum. Vide infra Usurpatio.