« »
 
[]« Usurarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 389c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VSURARII
USURARII, Fœneratores, qui ad usuram commodant. Qui usuris inserviunt, in Capitul. ann. 828. cap. 6. Quos olim magno fuisse numero auctor est Gaufredus Vosiensis 1. parte cap. 73 :
Fœneratores olim publici obnoxii Principibus erant, nunc tam crebro reperiuntur, ut aliqui usuras vocitent census, quasi redditus agrorum.
Qui autem ii proprie sint, docet Synodus Coloniensis ann. 1300. cap. 12 :
Manifestos autem Usurarios dicimus, de quibus per sententiam vel per confessionem in jure, aut evidentiam, quæ aliqua tergiversatione non potest celari, constiterit evidenter ; et illos etiam, qui super usuris diffamati, intra tempus statuendum ab eo, qui super hoc habet potestatem, se non purgaverint, reputamus pro manifestis usurariis puniendos.
Eadem totidem verbis leguntur in Statutis Eccles. Leod. ann. 1287. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 880. Concil. Trevirense ann. 1238. apud eumdem tom. 7. Ampl. Collect. col. 130 :
Usurarios censemus sub pignore mutuantes, et ultra sortem percepta in sortem minime computantes.
Adde Concilium Ravennense ann. 1317. cap. 15. Hos Concilia, præsertim Lateranense ann. 1179. excommunicari ab Episcopis præcipiunt. Quod quidem factitatum testatur Matthæus Paris ann. 1219. pag. 250. Neque Ecclesia dumtaxat ; sed et Laici Principes Statutis suis pestem hanc detestandam sæpius [] exagitarunt, ejusmodi fœneratorum bonis in fiscum redactis. Quippe, ut ait Cato de Re rustica, statim initio :
Majores nostri sic habuerunt, et ita in legibus posuerunt, furem dupli condemnari, fœneratorem quadrupli : ut quanto pejorem civem existimarint fœneratorem, quam furem, hinc liceat existimare.
Leges Edwardi Confess. cap. 37 :
Usurarios quoque defendit Rex Edwardus, ne remaneret aliquis in toto regno suo ; et si quis inde convictus esset, quod fœnus exigeret, omni substantia propria careret, et postea pro exlege haberetur. Hoc autem asserebat ipse Rex se audisse in Curia Regis Francorum, dum ibidem moraretur, quod usura radix omnium vitiorum esset.
Charta Durandi Episcopi Cabilonensis ann. 1221. apud Sanjulianum pag. 405. Sammarthanos, et Petrum Chiffletium in Beatrice :
Si aliquis probetur esse fœnerator per testes idoneos, totum mobile ipsius erit Ducissæ (Burgundiæ,) et Comitissæ (Cabilonensis,) quod tunc habebit, et similiter quotiescunque alias probaretur fœnerator.
Regestum Castri Lidi in Andibus fol. 24 :
In omni terra de Castro Lidi cujuscunque terra sit, homines aubani sunt Comitis, et pecunia fœneratoris Comitis est.
Ita tamen ut non vivi ac superstites, sed mortui, seu post mortem punirentur. Regiam Majestatem lib. 2. cap. 54. § 1. 2 :
Usurarii omnes, sive testatus, sive intestatus decesserit, Domini Regis sunt. Vivus autem non solet aliquis de crimine usuræ appellari nec convinci.
Licebat igitur Usurariis de bonis suis, dum adhuc erant in vivis, disponere. Statutum Ricardi I. Regis Angl. ann. 1190. pro Clero Normanniæ apud Matthæum Paris pag. 113 :
Quidquid Laici in vita sua donaverint, vel quocumque titulo a se alienaverint, et si Usurarii fuisse dicantur, post mortem non revocabitur. Quæ vero post mortem non alienata invenientur, si cognitum fuerit ipsos tempore mortis fuisse usurarios, confiscabuntur.
Ad hoc tamen ut usurarius haberetur, necesse erat probare infra annum ante mortem ad usuram commodasse. Stabilimentum inter Clericos et Barones Normanniæ ann. 1205 :
De rebus Usurarii, quod quamdiu Usurarius est in lecto ægritudinis, si distribuat res propria manu sua, stabile est. Post mortem vero usurarii omnes res suæ domini Regis erunt, si probatum fuerit, quod infra annum ante mortem commodaverit ad usuram.
Vetus consuetudo Normanniæ cap. 20 :
Nul ne doit estre tenu à usurier, qui an et jour a cessé de usures mener, après ses derraines usures.
Alias pœnituisse censebatur. Regiam Majestatem d. cap. § 6 :
Sciendum est tamen, quod si aliquis quocunque tempore Usurarius fuerit, et super hoc in patria sua publice defamatus ; si tamen a delicto suo ante mortem destiterit, et pœnitentiam egerit, post mortem ejus ipse vel res ejus lege usurarii non censebuntur. Oportet ergo constare, quod usurarius decesserit aliquis ad hoc, ut de eo tanquam de usurario, post mortem ipsius judicetur, et de rebus suis, tanquam de rebus usurarii disponatur.
Solet autem inquiri et probari aliquem in tali crimine decessisse per triginta duos legales homines de vicineto, et per eorum sacramenta ; quo probato in curia, omnes res mobiles, et omnia catalla, quæ fuerant ipsius usurarii mortui, ad opus Regis capiuntur, penes quemcunque inveniantur. Sed et hæredes ipsius hac de causa secundum jus regni Scotici, exhæredantur, et ad dominum feudi vel ad [] Regem plenarie revertuntur, ut est in laudato capite.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eo tamen privilegio, de bonis scilicet suis disponendi, non gaudebant usurarii, nisi prius usuris inducta restituere suo testamento curassent : alioqui eorum testamentis conficiendis interesse nemini licet, eaque irrita et nulla pronunciantur ; unde ecclesiastica sepultura privantur plurium Conciliorum Statutis. Statuta Eccl. Æduensis apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 480 :
Item, quanquam usurarii manifesti, de usuris quas receperunt satisfieri expressa quantitate vel distincte in ultima voluntate mandaverint, tamen eis ecclesiastica sepultura denegetur, donec de usuris suis fuerit prout facultates patiuntur eorum plenarie satisfactum, vel illis quibus est restitutio facienda, si præsto sint, aut aliis qui pro eis possunt acquirere, vel eis assentientibus loci ordinario, vel ejus vices gerenti, sive rectori ecclesiæ sufficienter cautum de restitutione facienda. Omnes enim religiosi qui usurarios manifestos tradunt ecclesiasticæ sepulturæ, pœnas incurrunt superius annotatas. Item, nullus interesse debet in manifestorum usurariorum testamentis. Item, nullus debet eos recipere ad confessionem, aut eos absolvere, nisi de usuris satisfecerint, vel de satisfaciendo pro suarum viribus facultatum præstant, ut præmittitur, idoneam cautionem. Testamenta autem manifestorum aliter non valeant, sed sunt irrita ipso jure.
Statuta Eccl. Cadurc. etc. ibid. col. 737 :
Sciendum est etiam quod usurarii manifesti non sunt admittendi ad ecclesiasticam sepulturam, nec ad confessionem, nec possunt facere testamentum, nec eorum oblationes sunt admittendæ, nisi prius satisfecerint de usuris illis quibus tenentur.
Adde Statuta Eccl. Const. ibid. col. 828. Leod. ann. 1287. col. 880. et Conc. Avenion. ann. 1457. col. 385.
Aliud porro erat de usurariorum Clericorum bonis, de quibus ita statuit Ricardus I. Rex Angliæ apud Matthæum Paris, et Radulphum de Diceto ann. 1190 :
Item de bonis clericorum, et si dicantur fuisse usurarii, vel quocumque mortis genere præventi, nihil pertinet ad secularem potestatem, sed Episcopali autoritate in opera pietatis distribuentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Id præterea erat Ecclesiæ legibus statutum ne quis usurariorum causis patrocinaretur. Conc. Paris. ann. 1212. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 102 :
Statuimus sub pœna excommunicationis, ne quis clericus nundinarius vel alius feneratori serviat, aut computationes usurarum aut venditiones usurarii ad terminum vel contractus ejus usurarios de nundinis ad nundinas scribat, et quod nullus advocatus causam usurarii vel hæresis defendat.
Sed et eorum mulieribus post partum ecclesiæ ingressus sacerdotumque benedictio denegabantur. Statuta Eccl. Suession. apud eumd. Marten. ibid. tom. 8. col. 1548 :
Nec uxor ejus (usurarii) cum de partu surrexerit, ad purificationem admittetur, et ita ei denegentur sacramenta ecclesiastica.
Pœna igitur usurarii vivi ex prædictis, pertinuit ad Ecclesiam, cum et excommunicari, et coram judice ecclesiastico in Curia Christianitatis accusari et conveniri potuerit, pœna vero usurarii mortui pertinuit ad Regem, quod etiam docent Statuta Regum Angliæ Edw. III. ann. 15. cap. 5. apud Westmonast. ann. 11. cap. 8. Henrici VII. [] ann. 3. cap. 5. et 6. Henrici VIII. ann. 37. cap. 9. Edwardi VI. ann. 5. et 6. cap. 23. Sed et jure scripto, quo utimur, inquit Skenæus, usurarius in Curia Regis post mortem non damnatur, sed vivus variis pœnis punitur. Vide Gul. Prynneum in Libertatib. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 1209.
Usuræ autem nomine quid censeretur, ita definit S. Ludovicus Rex Franc. in Statuto ann. 1230. pro Judæis :
Usuras autem intelligimus, quidquid est ultra sortem.
Ita etiam Capitulare 5. ann. 806. cap. 12. lib. 3. Capit. cap. 119. Regiam Majestat. lib. 3. cap. 1. § 5. et Concilium Auscitanum ann. 1308. cap. 3. Auctor Græcismi MS. :
Est usura suos quisquis tradit mihi nummos
Spe lucri, fœnus duplex Usura vocatur.
Consuetudines Montispessulani :
Fœnerarii, seu usurarii, qui denarios pro denariis accommodant, non recipiuntur in testimonio.
Charta Philippi Reg. Fr. ann. 1204. pro Falesiæ incolis ex Regesto 120. Archivi regii num. 30 :
Sciendum etiam, quod nos aliquem de Burgensibus apud Falesiam residentiam facientibus, non capiemus ad occasionem usuræ nisi denarium pro denario, vel æquivalentiam alicui accommodaverit.
Exstat Statutum Philippi Franc. Reg. datum apud Montem Argi die Sabbati ante Festum Purific. B. M. ann. 1311. in quo usuram facere dicitur, qui ultra unum denarium in septimana, 4. denarios in mense, vel. 4. solidos in anno pro libra acceperit. Statuta Synodi Senon. ann. 1269. in Chartul. Episc. Paris. fol. 109 :
Ex qualitate autem negotii et personæ creditoris contractus Usurarios reputamus, videlicet si creditor consueverit fenerare.
Vide Assisias, seu Statuta Caroli I. Reg. Sicil. MSS. cap. 8. sub finem ubi de usuris Judæorum agitur. Charta Durandi Episcopi Cabilonensis supra laudata :
Doctores vero illum solum fœneratorem intelligunt, qui solidum vel libram per hebdomadam, vel mensem, vel annum pro denario, vel denariis ejusdem monetæ, vel alterius accommodat, ludo excepto, ita quod de retroactis, usque ad confectionem chartæ non potest aliquis super hoc conveniri ; alio modo non intelligitur esse fœnerator, et debet probari de usura, etc.
Durandus a S. Porciano in Comment. ad Magistrum Sententiarum lib. 3. dist. 37. qu. 2 :
Hoc autem fit in usura in qua aliquis ultra pecuniam mutuatam vel vinum, seu bladum, petit sibi duas recompensationes, unam quidem recompensationem æqualem, aliam vero quasi pretium usus, quod Usura dicitur.
Adde Glanvillam lib. 10. cap. 8. extremo. Jura et Consuetudines Normanniæ cap. 20 :
Usurariorum autem catalla Duci Normanniæ consuetudine pristina dimittuntur, ut hujusmodi occasione ambitiosa usurarum malitia in posteris refrænetur. Tribus autem modis usura committitur, uno scilicet modo, cum ultra taxatum pretium alicujus rei pro concesso solutionis temporis spatio, mutuator se tradenti obligat aliquid redditurum..... Secundus modus est, cum res unius speciei commodatur, pro re alterius speciei majoris pretii ad terminum persolvenda in eadem quantitate terminatum ; ut ordeum præstare pro frumento, vel cervisiam pro vino. Tertius autem modus est de mortuo vadio, mortuum enim dicitur vadium, cum fructus rei invadiatæ, quos percipit commodator, eam quitant in nihilo fructus vel proventus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Usura Realis et Mentalis, in Statutis [] Eccl. Constant. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 800 :
Usura realis est, quando mutuo dantur xii. denarii pro xiii. vel alias secundum magis et minus. Et mentalis est quando propter dilationem carius vendunt et vilius emunt.
Manuale Henrici Sistaric. Episc. ibid. col. 1085 :
Et nota quod usura non solum se extendit ad pecuniam mutuandam, sed ad quicquid ultra sortem accipitur, sive honoris, vel gagerii, vel comestione equorum, vel de illicitis venditionibus, et hujusmodi.
Sed cum ejusmodi usurarum prætextu domini vassallos seu tenentes suos vexarent, eisque persæpe id criminis contra jus imponerent, ut eorum sibi assererent bona, fiscisque suis addicerent, quod de intestatis factitatum supra observavimus, interdum id privilegii communitatibus concedebant, ut ab hac perquisitione essent immunes. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1220. ex Regesto Normannico sign. P. in Camera Comput. Paris. fol. 26 :
Concessimus Burgensibus nostris de Cadomo residentibus in villa Cadomi, quod nec eos, nec uxores, nec hæredes eorum capiemus ad occasionem de usura in morte eorum, nec hæredes nostri.
Charta pro Communia Vernolii :
Quod nec ab illis, nec ab eorum hæredibus, si fuerint apud Vernolium per annum et diem residentes, aliquid exigemus pro morte usurarii de eis, quæ spectant ad usuram, si tempore mortis suæ apud Vernolium fuerint residentes omnino illa exactione quitamus in perpetuum.
Libertat. hominum S. Georgii de Esperanchia ann. 1291. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 27. col. 2 :
Præterea volumus et dictis burgensibus nostris et habitatoribus dictæ villæ concedimus in perpetuum pro nobis et hæredibus seu successoribus nostris, quod in Usurariis manifestis vel non manifestis, sive decedant testati, sive non, qualiter et quocumque loco decedant, quod in bonis et rebus ipsorum nihil possumus vel debeamus ratione exercitii usurarum exigere vel habere, nec in vita, nec in morte, nec post mortem ipsorum ; sed eorum res et bona deveniant ad hæredes et propinquiores ipsorum, dum tamen teneantur satis dare de clamoribus suis emendandis, et eos emendare ; hoc salvo, quod si aliquis usurarius vel alter decederet, nec vellet emendare clamores suos, vel præcipere quod emendarentur, bona ipsius ad nos pertineant ; nisi aliquis usurarius vel alter decederet morte subitanea ; ita quod non posset sciri, utrum voluerit clamores suos emendare vel non, tunc bona ipsius ad hæredes ipsius ut supra pertineant.
Usurarii Publici, Qui, ni fallor, ii sunt quos Gaufridus Vosiensis loco citato vocat
fœneratores publicos, obnoxios Principibus
. Charta Henrici Imp. ann. 1156. pro erectione Ducatus Austriæ, apud Miræum in Donat. Belgic. lib. 2. cap. 52 :
Et potest in terris suis omnibus tenere Judæos et Usurarios publicos, quos vulgus vocat Gennerteschin, sine imperii molestia et offensa.
P. Carpentier, 1766.
Constitut. Jacobi I. reg. Aragon. ann. 1228 :
Statuimus quod Judæi terræ nostræ non recipiant pro Usuris, nisi viginti solidos pro centum in anno.
Alia ejusd. reg. ann. 1240 :
Statuimus.... ut nullus Judæus audeat amplius recipere pro Usuris, quam quatuor denarios in mense pro qualibet libra denariorum.
Res autem mobiles, quæ fuerant usurarii mortui, in fiscum redigebantur, ut patet ex Lit. remiss. ann. 1416. in Reg. 169. [] Chartoph. reg. ch. 379 :
Comme par la coustume de nostre païs de Normandie, les biens meubles de ceulx, qui sont entremis d'usaige de prest à usure, soient à nous confisquez et acquis, quant ilz vont de vie à trespas dedens l'an et le jour de l'intermission dudit prest, etc.