« »
 
[]« Walaworf » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 400b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WALAWORF
WALAWORF, Wltworf. Lex Bajwar. tit. 7. cap. 3 :
Si autem discriminalia ejecerit de capite, Witworf dicunt, vel virgini libidinose crines de capite extraxerit, etc.
Ubi editio Heroldi, Vultuurfo dicunt, cap. 11. tit. 5. Waltworf, editio Tilii præferunt. Sichardus vero edidit Vatwfr. Codices alii Walwrst, Welwrst, Wlwrst, Walworft, ut monet Baluzius. Horum vocabulorum origo Germanica : si enim legatur Walworf, erit capitis dejectio, ex Wala, caput et werf, dejectio. Si Wltworf, erit capitis tegumentum, quod signat vox wlt. Si denique Vatwrf, Germani, Vat, aut Vade, vestimentum dicunt. Spelmannus a Saxonico, ut solet, deducit. Vide Graff. Thes. Ling. Franc. tom. 1. col. 1042.