« Walla » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 400b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WALLA
WALLA, Wallia, Anglo-Saxonibus vall, Murus, paries, vallum, præsertim agger,
Anglis a wal, Kiliano Walle. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 920 :
Mando vobis.... quatenus justicietis meos homines de.... ut faciant Wallas et watergangas, et clausuras Wallarum, sicut debent facere.Consuetudines Monasterii de Bello in Anglia fol. 241 :
Tenet 8. acras terræ juxta Goreswal, capitant ad prædictam Wallam versus Northest.
Wallia. Idem Monasticum pag.
334 :
Quod ipsi mariscum prædictum cum pertinentiis assewiare, et secundum legem marisci Valliis includere, et in culturam redigere..... possint.Charta Henrici III. de ordinatione marisci de Romeney :
Debent districtiones fieri super omnes illos, qui terras et tenementa habent in dicto marisco, ad reparandum Wallias et watergangias ejusdem marisci contra maris periculum.Will. Thorn. ann. 1283 :
Exceptis Walliis contra mare, etc. Wallea,apud eumdem ann. 1365. Idem ann. 1281 :
Terram, quæ jacet versus orientem inter Gutteram de Borstall et novam Wallam, Joannes Renger construxit in Heystete, quam Wallam per i. mensem sequentem sumptibus suis contra mare sustinebunt.Idem ann. 1285 :
Totum pratum, in quo continetur quædam Walla, vocata Walla seu Chasea Cellerarii Ecclesiæ Christi Cantuar. quæ continet 20. perticatas in longitudine, et 20. pedes in latitudine, etc.Vetus Charta apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind, pag. 181 :
Sciatis, quod nos concessimus et assignavimus Stephano de....... 100. acras de marisco nostro inter Wallas monachorum Pontis Roberti et Oxoniam, etc.
Wallare, Vallo, vel muro claudere. Eadem Charta :
Reddendo inde nobis 2. marcas argenti,.... pro omni servitio, nisi quod debet Wallare secundum quantitatem illius terræ intus et extra, etc.