« »
 
[]« Wandangiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 401a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WANDANGIAE
WANDANGIÆ, vel Vendangiæ, Perones seu indumenti genus tibias et pedes operiens. Rainardus Abbas Cisterc. in Institutis Cisterc. dist. 1. cap. 85 :
Directi in viam, si voluerint, Wandangias ad devitandum lutum, sive ad expellendum frigus habere licet eis.
Idem dist. 9. cap. 8 :
Wandangiæ, quibus in via utimur, de panno fiant.
Definitiones ejusdem Ordinis dist. 9. cap. 3 :
In sotularibus quoque, Vendagiis, fibulis, sellis equorum, staphis, omnis superfluitas et notabilis curiositas evitetur.
Vide Gamacha.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wandegiæ, Eadem notione, in Statutis ejusd. Ordin. ann. 1195. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 1285 :
Pedules[] de corio omnibus omnino interdicuntur, et de Wandegiis sententia scripta teneatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vandagia, in aliis Statutis ann. 1258. ibib. col. 1411 :
Inhibetur auctoritate capituli generalis universis Ordinis nostri personis, ne sine corrigiis Vandagia sive sotulares portare præsumant.