« »
 
[]« Waranio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 403a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WARANIO
WARANIO, Equus integer, varan, Goldasto : Equus admissarius : Hispanis, Occitanis, et Provincialibus, Guaragnon, Italis Guaragno. Lex Salica tit. 40. § 2 :
Si quis Waranionem homini Franco furaverit, etc.
et § 4 :
Si quis Waranionem Regis furaverit, etc.
Varranannionem et Warranionem edidit Eccardus. Capitulare de Villis cap. 13 :
Ut equos emissarios, id est, Waraniones, bene provideant, etc.
Testamentum Bertichramni Episcopi Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 131 :
Reliquos vero Caballos tam Warannonis, quam spadas, seu poledras, qui inventi fuerint, et characterio sanctæ Ecclesiæ habuerint, etc.
Petrus de Crescentiis lib. 9. de Agricultura cap. 2 :
Sciendum etiam, quod equus debet gigni a stellione, quem Guaragnum vocamus vulgariter, etc.
Michael Molinus in Repertorio Fororum Aragon. v. Bestia :
Bestiæ, quæ vulgariter nuncupantur Guaranyones, equæ, vel pulli bozales, non possunt pignorari per aliquem officialem regni,.... quia multiplicatio equorum respicit communem utilitatem propter bellum.
Sunt, qui a Waranio putant vocem effictam Ferrant, quæ equum sonat. Gloss. MSS. Eccl. Paris. ubi de equorum coloribus : Cervinus est, quem vulgo Waranem dicunt. Eranem idem vulgus vocat, quod in modum aerei sit coloris. In vet. Inscriptione apud J. Sponium tom. 3. Itiner. pag. 24. inter equorum nomina occurrit A panio af. ubi forte leg. Varanio Africanus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Equum bellicum interpretatur Eccardus in Notis ad hunc locum Legis Salicæ ; vocemque a Werre vel Warre, bellum, et Renneo sive Reino, admissarius, formatam docet. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 1. col. 978.
Warnio, Eadem notione, in Capitul. 3. ann. 813. cap. 24. Locum vide in Wirdiria.
Guaranyo. In Foris Aragon. lib. 8. titulus 8. ita concipitur :
Ut emissarii sive Guaranyones, equæ, vel pulli boçales occasione aliquarum executionum nequeant pignorari.