« Warectum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 407c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WARECTUM
WARECTUM, Terra novalis, seu requieta, quia alternis annis requiescit, sic dicta, inquit
Edw. Cokus,
quasi vere novo victum, vel subactum : Gueret,in Consuet. Pictav. art. 104. et Menetoviensi super Carum art. 8. aliis Gachere. Fleta lib. 2. cap. 72. § 4 :
Ut terræ sint tripertitæ, tunc novies 20. acræ faciunt carucatam, eo quod 60. in hyeme, 60. in Quadragesima, et 60. in æstate pro Varecto debent exarari.Adde § 5. Et cap. 76. § 4 :
Nec in Warectum debent mitti fimi, quia per rebinuram fere subverterentur, et sic ante tempus seminis multum consumerentur.Monast. Anglic. tom. 2. pag. 253 :
In Warectis, in brueriis, in boscis, in mariscis, etc.Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 134 :
Abbas et conventus integre percipient dictos decem croppos de terra arabili et chevesces quas receperunt ad Warectum.Vide Garachium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Warecta, Eodem significatu. Charta ann. 1363. apud Kennet. Antiquit. Ambrosd. pag. 495 :
Dicunt quod in communi pastura, sicut in bosco et in campis ad Warectam possunt sustentari xvi. vaccæ et unus taurus cum boviculis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Waretum, in Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 130 : Receperunt... terram Werefeldi in bono Wareto, ita reddendam in fine prædicti termini.Vide Waraschetum. Warettum, in Not. ann. 10. Edward. I. reg. Angl. Linc. rot. 9. in Abbrev. Rotul. tom. 1. pag. 41.
P. , 1766.
◊ Unde Estre en
Waret, dicitur ager, qui requiescit, vulgo Qui est en jachere. Lit remiss. ann.
1472. in Reg. 195. Chartoph.
reg. ch. 701 : Les supplians vindrent sur un piece de terre..... estant en Waret, afin de la cultiver.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Waretabilis, Proscissioni aptus. Charta ann. 1281. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 297 :
Fieri fecit quoddam inhoc in campo Waretabili utriusque Ernicote.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Warectatio, Proscissio agri, in Charta ann. 1399. ibid. pag. 539 : Tam post blada vincta, quam tempore Warectationis omni anno.Vide Gascha. Qua anni tempestate fiat hæc agrorum proscissio, docet Fleta loco mox laudando in Warectare.
Warectare, Waretare, Gallis Gacherer, vel Mener à gachere. Fleta lib.
2. cap. 73. § 10 :
Mense Aprili, tempore videlicet, quo omnia aperiuntur, Warectandi erit tempus idoneum et amœnum, cum terra fregerit post carrucam ; rebinandi vero post festum Nat. S. Joan. Bapt. cum terra pullulaverit post carrucam.Vetus Charta apud Somnerum in Tractatu de Gavelkind pag. 17 :
Item sunt 50. juga : quodlibet arabit unam dimidiam acram ad semen frumenti, et seminabit, et herciabit, et unam acram ad semen hordei, et herciabit, et unam virgatam ad avenam, et herciabit, et Warectabit dimidiam acram ad ordeum, et nihil recipient, et vocatur istud opus Gavelert.Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 525 :
Et Rogerius de Almereio 25. acras unoquoque anno ad seminandum in Blechesdona, et totidem ad Waretandum.Charta Guillelmi Episcopi London. in Historia Abbatiæ S. Audoeni Rotomag. :
Ducentas et viginti unam acras Warettatas, de quibus 51. acræ et dimidia fuerunt rebinatæ.Charta ann. 1292. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 320 :
Item uno die Warectabunt terram domini prout decet ad unum diem cum carucis suis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Waratare, in Tabul. SS. Trinit. Cadom. fol. 48. v° : Lewinus pro una virgata debet operari quaque die hebdomadæ sine sabbato cum uno homine, et in æstate Waratant 2. acras.