« Warenna » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 408a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WARENNA
WARENNA, Varenna, generaliter est Vivarium cuniculorum, seu
leporum, quæ animalium species vulgo Feræ de Warenna dicuntur, ut et perdices et
phasiani inter aves, quas Francs oiseaux vocat vetus Consuetudo Normanniæ cap. 10.
Quidam etiam feris adjungunt capreolos.
<cit>Charta Anglica ann. 13. Edw.
III :
Videtur tamen Justitiariis hic et Consilio Dom. Regis, quod capreoli sunt bestiæ de Warenna, et non de foresta, eo quod fugant alias bestias de warenna.</cit>
<cit>
Vita S. Baboleni Abbatis : Canes prædicti Willelmi non currerunt ad aliquam bestiam de Warrenna, immo ad quendam damum, qui non est bestia de Warrenna, etc.in Abbrev. Placit. pag. 214. anno 16. Edward. I. reg. Angl. Hertf. rot. 35.</cit>
Rex ergo Clodovæus virtute divina motus, regali more decrevit scripto atque sigillo, eandem, quam nuperrime incipiebant, Ecclesiam, cum omni Varenna, quam Matronæ girat fluvius, ab ingressu fossarum prædicti castelli veteris, ab aqua in aquam irrefragabiliter ab omni inquietudine cunctorum malorum perpetuo manere liberam atque securam.
<cit>
Varenne, in Litteris ann. 1268. ex Chartul.
Monast. de Escureio.Garenne à toutes bestes et oyseaulx, in Litteris ann. 1324. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 380.</cit>
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Garennia, Eadem notione. Charta E. Abbatissæ Paraclyti ann. 1233. ex Chartul. Campan. fol.
393. col. 1 : Et sciendum quod idem Comes retinet in illis lx. arpenta nemoris, totam justiciam et Garenniam suam.
Libera Warenna, Potestatem significat vel charta Regia, vel præscriptione obtentam venandi
cuniculos aut lepores, vel etiam aucupandi phasianos et perdices intra limites feudi sui,
Cowello, Rastallo, et aliis Practicis Anglis. Watsio libera warenna, est libertas,
immunitas, privilegium a Rege, Charta sua concessum, uti has et illas, aut avium, aut
ferarum species aut etiam pisces in hoc vel illo dominii sui loco habeat, et solus
fruatur, ita ut nulli alii licebit in illis agris, sive warenna, illa animalia
venari aut capere. Charta Johannis Reg. Franc. ann.
1361. ex Tabul. Carnot. :
Item Garena seu venatio ad quascumque feras in boscis et nemoribus prædictis et nonnullis aliis vicinis.Matth. Paris ann. 1232 :
Item de libertatibus, quas habuit tunc temporis in forestis, Warennis, Comitatibus, et aliis locis, qualiter custoditæ sint, vel alienatæ.Idem anno 1247 :
Licentiam venandi in libera Warenna S. Albani, etc.Et anno 1248 :
Cum enim quibusdam eorum specialiter venatio judicialiter sub pœna decem librarum denegaretur, videbatur aliis non nominatis plena debere gaudere licentia lepores venandi in Warenna memorata.Charta Edw. III. Reg. :
Quod ipsi et eorum successores habeant liberam Warennam in omnibus dominicis terris suis,..... dum tamen terræ illæ non sint infra chacias aut Warennas nostras, ita quod nullus intret terras illas ad fugandum in eis, vel ad aliquid capiendum, quod ad Warennam pertineat, sine licentia et voluntate ipsorum, etc.Charta Edw. IV. Regis in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 507 :
Quod ipse et successores sui habeant liberam Warennam in omnibus dominicis terris suis de Staynfeld, etc.Vide Garanua.
Warenna Aquarum, Vivarium piscium. Nam et in libera warenna, non modo feræ, sed et pisces
continentur, ut ex Watsio observatum. Utriusque meminit Consuetudo Perticensis art. 39.
posterioris, Tabularium S. Bertini ann. 1186 :
De interclusionibus meatuum aquarum ejusdem Ecclesiæ, quæ vulgo Warren dicuntur, de quibus 42. snesas anguillarum annuatim persolvebant.
◊ Warennæ vocem a saxon, werian, vel Germanica,
wahren, custodire, defendere vulgo deducunt viri docti ; quod feræ in warennis sint
defensæ, id est, earum venatio cæteris interdicta, præterquam domino.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hinc
Warenna idem quod silva defensa, in qua nempe venari, nisi domino, non licet.
Charta ann. 1355. ex Chartul. 21. Corb. fol. 324 : Lequel bos nous disons estre Warenne...... Nous disiesme estre en saisine de cachier ou faire cachier oudit bos toutefoys qu'il nous plaisoit et que le dit bos n'estoit mie Garenne quant à nous.Vide Defensa 3.