« »
 
[]« Wayf » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 411a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WAYF
WAYF, Weif, Weyvium, Res derelicta, et quæ a nemine repetitur, ut sua. Bromptonus lib. 1. cap. 10. § 10 :
Dicuntur res in nullius bonis esse, quæ habitæ sunt pro derelicto : ... item de his, quæ pro Wayvio habentur, sicut de averiis, ubi non apparet dominus.
<cit>Lib. 3. tract. 2. cap. 11. § 5. et in Fleta lib. 1. cap. 27. § 13. definitur
Wayvium, quod nullus advocat.
</cit>
Vetus Consuetudo Norman. cap. 19 :
Choses Gaives sont, qui ne sont appropriées à nul usage de home, et qui sont trouvées, que nul ne reclame siennes.
Adde Novam, art. 604. Editio Latina :
Waiva, sunt res, vel alia, quæ nullius proprietati attributa sine possessionis reclamatione sunt inventa.
Occurrit hæc vox in eadem Consuetud. art. 194. 597. et seq. Res vayvæ, in Charta Ludovici Regis Franc. et Navarræ anno 1315. pro Normannis, res derelictæ.
<cit>
Choses Gayves, ut redditur
in eadem Charta vernacula tom. 1.</cit>
Ordinat. Reg. Fr. pag. 591. Charta ann. 1123. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 186 :
Recognitum est a Militibus et liberis hominibus... quod ad nos spectat le Gwayf.
Ibidem ad ann. 1372 :
Die xix. Martiiseisitæ fueruntibidem tamquam Weyf in manum Prioris.
Gaywon in legibus Maris Oleronensib. art. 34. dicuntur ; Weife, apud Britton. pag. 72. Wefve, præterea in Consuetud. Hannoniensi cap. 77. pro viduitas occurrit.
Waivium, proprie,
est pecus vagans, quod nullus petit, sequitur, vel advocat,
ut est in Fleta lib. 1. cap. 43. § 2. Will. Thorn. :
Animalia, quæ dicuntur Weif, etc.
Leges Baronum Scoticorum cap. 48. § 14 :
Est autem et alia escheta de animali invento Wayff, in territorio alicujus domini.
Ubi Skenæus vertit, errans pecus.
<cit>
Erraticum habere, quod vulgo dicitur Weredif, (ubi legendum Weif)
in Concilio Illebon. apud Ordericum Vitalem lib. 5.</cit>
Erroneum et errans animal, in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 5. § 6. 7. 8. Animal vagans, in Lege Burgund. tit. 49. § 3. Animal aberrans, in Legibus forestarum Scoticar. cap. 19. § 1. Ita asinus errans, Exodi cap. 23. 4. Hinc emendandum Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 187 :
Et omnia animalia advenientia fugitiva, Gallice Withe, etc.
Legendum enim Weif. [] Et pag. 103 :
Una cum mineriis, Weyvis, tolloniis, et stallagiis, etc.
Jus autem weyvii dicitur dominus feudi habere, cui pecora vaga inventa in suo feodo, et a nullo reclamata aut asserta competunt, in Fleta lib. 1. cap. 47. § 1. Quod interdum a Regibus concessum Monasteriis legimus, ut apud Ingulfum pag. 875 :
Cum omni illo, quod appellatur socha, saca, tol, et them, infanthef, Weif, et stray, etc.
Wayvium autem inter regia ponitur a Bromptono lib. 2. cap. 24. § 1. Dicitur vero esse catallum personale et mobile, felonia seu furto subductum, et a subducente metu captionis derelictum, cujus dominus non apparet ; quapropter, si quid tale inveniatur, Regi acquiritur, aut domino feudi, nisi proprietarius a fure per actionem, quam Sectam vocant, rem furatam repetat, eamque suam esse probet. Ita Willelm. Stanfordias lib. 3. Placitorum Coronæ cap. 25. Cowellus lib. 2. Instit. tit. 1. § 44. et Rastallus. Placita coram Johanne de Berewel, et sociis suis Justit. Itiner. apud Salop. in Octab. S. Michaël. 20. Edw. 1. rot. 29 :
Ricardus filius Alani Comes Arundel, summonitus fuit ad respondendum Dom. Regi de placito Quo warento clamat habere placita coronæ, et habere Wayf in manerio suo de Upton, et Comes dicit, quod ipse clamat habere infangete vef et Wayf, et eadem placita et libertates habuerunt ipse et omnes antecessores sui, et eisdem usi sunt, a tempore, quo non extat memoria, etc... Et Hugo de Louther, qui sequitur pro D. Rege, dicit, quod Wayf est quoddam grossum de corona, ita coronæ D. Regis annexum, quod nullus eo gaudere possit, nisi habeat inde speciale warantum a Domino Rege, vel antecessoribus suis concessum.
Wayviare, Relinquere, pro derelicto habere : Abandonner. Guesver l'heritage, in Consuetud. Aurelian. artic. 121. 132. Bractonus lib. 2. cap. 7. § 4 :
Feoffatus bene poterit Wayviare feodum suum, cum hoc sit ad commodum sui feoffatoris, et ad proprium incommodum suum. Wayvare feodum,
apud eumdem lib. 2. cap. 35. § 12. Wayvare, infra eod. § et in Fleta lib. 3. cap. 10. § 3. cap. 12. § 2.
<cit>Idem Bractonus lib. 3. tract. 2. cap. 11. § 2. ait,
fœminam utlagari non posse, quia non est sub Lege, i. inlaughe Anglice, scilicet in franco plegio, sive decenna, sicut masculus 12. annorum et ulterius ; Wayviari tamen posse, et pro derelicta haberi, cum per felonia aliqua fugam fecerit, sive ceperit.
</cit>
In eo autem differt Utlagatio a Weywio, quod si viri seu masculi Utlagati capiantur, vel se reddiderint, eorum vita et mors sit in manu Regis, femina autem pro derelicta habeatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Waviare, Eodem intellectu, in Charta ann. 1509. apud Rymer. tom. 13. pag. 243 :
Utlagata, Waviata, etc. Catalla Waviata et straiata,
in alia ibid. pag. 788. Hinc emendanda Charta ann. 1526. apud eumdem tom. 14. pag. 165 :
Nec non catalla utlagatarum et Wawatarum et catalla qualiter cumque confiscata.
Leg. Wayvatarum.
Weyviari, etiam dicitur femina, quæ si in judicium appellatur, non comparet ; tum quippe pro derelicta habetur. Nam femina proprie utlagari non potest, quia in nullius Decenna debet contineri, quo casu Weyvium utlagario equipollet quoad pœnam. Utlagatus et Weyviata, capita gerunt lupina, quæ ab omnibus impune poterunt amputari ; merito enim sine Lege perire debent, qui secundum Legem vivere recusant. Hæc Fleta lib. [] 1. cap. 27. § 12. 13. Adde Rastallum verbo Waiwe. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 738.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Wauve femme nuncupatur, Meretrix, quo sensu Femme abandonnée dicimus, in Charta ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 423 :
Item que Wauves femmes soyent mieses pour honnesteteit en ung certain lieu, ou en plusieurs ad ce convenables, si que plus ne voisent parmi la cité.
Vide supra Vaivus.