« »
 
[]« Wehadinc » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 412a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WEHADINC
WEHADINC. Lex Bajwar. tit. 11. cap. [] 5 :
Et si alia probatio nusquam inveniri dignoscitur, nec utriusque invasionem compensare voluerint, tunc spondeant invicem Wehadinc, quod dicimus, et in campiones non sortiantur ; sed cui Deus dederit fortiam et victoriam, ad ipsius partem designata pars, ut quæritur, pertinent.
Ubi Herold. Weladinc. Decretum Tassilonis de Legibus popularib. cap. 5 :
De pugna duorum, quod Weadinc vocatur, etc.
Loccenius lib. 2. Antiq. Suecicar. cap. 8. vocem hanc deducit a Wehen, Weihen, sacrare, vel consecrare, quod ejusmodi sponsio quasi sacra haberetur. Spelmannus vero Wehadinc, ait esse Saxonibus, pignoris depositionem vel præstationem, ex wead, pignus ; ita ut fuerit quod nostri appellant gagium duelli, seu sponsio ineundi duelli, le gage de bataille. Vossius denique scribit, Wehahinc esse sacram sponsionem singularem cum aliquo certamine ; ex Weha, vel Weihe, Belgis Wie, sacer, et Ding, sponsio, contractus. Vide Schilteri Gloss. Teuton. pag. 224. Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 5. col. 183.