« »
 
[]« Werelada » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 413c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WERELADA
WERELADA, ad verbum, Lex weræ ; quo loco Lex idem valet quod purgatio. Est igitur Werelada, purgatio per tot sacramentales, quot requirit hominis sese a crimine purgantis pretium vel æstimatio, seu dignitas. Quippe pro modo cujusque æstimationis sacramentalium numerus exigebatur. Qui pluris enim æstimabatur, majori compurgatorum numero sese expurgabat, quam qui minoris censebatur.
<cit>Unde in Legibus Henrici I. cap. 64.
Thayni et Presbyteri de quacunque compellatione capitali vel communi plane jurare dicuntur, congruo numero consacramentalium, et qualitate parium suorum retenta. Quia Thayni jusjurandum contra valet jusjurandum sex villanorum.
</cit>
Ita in Speculo Saxonico lib. 1. art. 8. § 3 :
Testimonium præconis vice stat duorum, ubi testimonium septem virorum agetur, id est, ubi septem testibus probanda venit causa.
Eædem Leges Henrici cap. 12 :
Homicidium wera solvatur, vel Werelada negetur.
Cap. 64 :
Si quis de homicidio accusatur, et idem se purgare velit secundum natale suum, perneget, quæ est Werelada.
Cap. 75 :
Et si placitum in accusatione sit, Werelada sicut ipse dominus natus est, abnegabit.
Cap. 66 :
Si quis ministrum altaris occidat, utlaga sit erga Deum et homines, nisi digna satisfactione pœniteat, et parentibus illius juste componat, vel Werilada perneget, etc.
Cap. 74 :
Si parentes eorum purgare velint eos, qui injuste vel sine judicio fuerint occisi, liceat eis secundum Legem pristinam Werelada pernegare. Si ad 4. libras natus sit, cum 18. ex patre sint, ex matre 4. Si ad 14. libras, cum sexdecim. Si bene juraverint, atrium ei quærat, qui occidit, et emendet ei per omnia, etc.
Adde cap. 75. 88. 92. Eodem sensu secundum weram suam negare habent Leges Inæ Regis cap. 17 :
Qui herethaynus, i. est conducens exercitus fuerit accusatus, weregildo, i. natalis sui pretio redimat, vel secundum weram suam neget.