« »
 
[]« Werlude » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 414a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WERLUDE
WERLUDE dicti homines qui frumentum exigebant a mansionariis silvæ Vele, nomine abbatum Indensis et Brunwillarensis, ad quos hæc silva pertinebat. Hæc post Martenium in Glossario ad calcem tom. 9. Ampl. Collect. Charta Piligrini Colon. Archiep. ann. 1028. tom. 1. ejusd. Collect. col. 394 :
Nullus autem extraneorum in ea aliquid sibi, quasi pro justitia, usurpandi licentiam habeat, præter illos tantum, quos prædicti abbates in illam silvam pro solvendo sibi frumento consignaverint, qui vulgo dicuntur Werlude, in ea tamen conditione, ut si ipsi homines aliquid contrarii admiserint liceat ipsis abbatibus eos inde expellere, et alios quos voluerint pro eis admittere.
Eadem occurrunt in Diplomate Henrici III. Imper. apud Tolner. Hist. Palat. inter Instr. pag. 27.