« »
 
[]« Wifa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 415a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WIFA
WIFA, Guifa, Guiffa, Signum, quod prædio, possessioni, vel ædi, cujus possessionem quis adit, vel quam auctoritate judicis sibi vendicat, apponit. Lex Bajwar. tit. 9. cap. 10 :
Quid signum, quod propter defensionem ponitur, aut iter exscindendum, vel pascendum, vel campum defendendum, vel amplificandum, secundum morem antiquum, quod signum Wifam vocamus, abstulerit, vel injuste reciderit, componat, etc.
Lex Longob. lib. 3. tit. 3. § 6. Ludov. P. 34. :
Quod si denuo rebelles vel contradictores esse voluerint, et super ipsam Wifam sua auctoritate præsumpserint introire, etc.
Ubi quidam legunt hiufam. Ratherius Veron. Episc. lib. 4. Præloq. apud Marten. tom. 9. Ampl. Collect. col. 890 :
Wiffam etiam quoddam vocant signum, quod qui regali habuerit dono, et alicujus invasu alicui subjacuerit damno, vindice defenditur gladio.
Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 1. col. 784.
Guifa, Guiffa, Eadem notione, Statuta Venetorum ann. 1242. lib. 3. cap. 34 :
Nulla investitio valeat, nisi duo testes et ministerialis fuerint præsentes......... quando Guiffam imposuerit Riparius, etc.
Hinc
Guiffare, Titulum et signum apponere. Lex Longob. lib. 1. tit. 27. § 8. Liutpr. 148. (6,95.) :
Si quis sua auctoritate terram alienam sine publico jussu Guiffaverit, dicendo, quod sua debeat esse, et postea non potuerit probare, quod sua sit, etc.
Editio Heroldi habet Geinfahuerit, pag. 254. Glossæ vett. ad illa verba rubricæ Cod. Ut nemo privat.... : Vela regia suspendat ; quod vulgo Longobardico more Guiphare dicitur, apud nos [] saisire, lingua vulgari Eyden. Vide Giffare.
Wifare in eadem Lege lib. 3. tit. 3. § 6 :
Si iterum contemptores existunt, tunc per publicam auctoritatem domus vel casæ eorum Wifentur, etc.
Germanis, ut est apud Lindenbrogium, Wip, est signum, quod rei venali affigitur, ut vino hedera.