« »
 
[]« Wifver » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 415b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WIFVER
WIFVER. Charta ann. 1130. apud Calmet. tom. 2. Hist. Lothar. inter Pro bat. col. 290 :
Si autem fuerint duella, raptus mulierum, quod vulgo Wifver, druga, homicidia, infra prædictos terminos extra atrium evenerint.
Melius unica voce editum Wifverdragan ex eadem Charta, apud Miræum tom. 1. pag. 277. col. 2. Occurrit rursum in Charta Caroli Boni ann. 1123. ibid. pag. 374. col. 1 :
Si autem furta, duella, raptus mulierum, quod vulgo dicitur Wifverdragan, homicidia, etc.
Belgis Wiif, mulier, et Verdragen, ferre aliquid ex loco in alium locum.