« »
 
[]« Witereden » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 417a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WITEREDEN
WITEREDEN, vox Saxonica, quæ apud Bedæ interpretem lib. 3. cap. 8. witehrædenne, effertur. Sic autem punitiones, ibi Saxonice versum. Sed proprie est Witæ, seu mulctæ, redditio, ex Saxon. wite, mulcta, et redenne, redditio. Charta Ethelwlphi Regis Occidentalium Saxonum apud Willelmum Malmesbur. lib. 1. Hist. Angl. cap. 2 :
Ut sit tuta ac munita ab omnibus secularibus servitutibus, nec non regalibus tributis majoribus et minoribus, sive taxationibus, quod nos dicimus Witereden.
Perperam apud Ingulfum Saxonicum, winterden habetur. Vide Stephanum Skinnerum in Etymologico Anglicano.