« »
 
[]« Wodan » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 417c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/WODAN
WODAN, Deus, a populis Septentrionalibus cultus, quem rei militari præesse credebant. Vide Paulum Warnefrid. de Gest. Langob. lib. 1. cap. 9. Adamum Bremensem, Saxonem Grammat. lib. 6. et quæ Lindenbrogius annotat ad Warnefridum. Vossius lib. 1. de Idololatria cap. 7. Olaus Wormius in Monumentis Danicis lib. 1. cap. 4. et alii passim. Ab eo etiam Regum suorum originem repetebant Angli, ut auctor est Malmesbur. lib. 1. de Gestis Angl.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vodanus, apud Jonam in Vita S. Columbani sæc. 2. Bened. pag. 26 :
Illi aiunt Deo suo Vodano, quem Mercurium vocant alii, se velle litare.
Anonymus ibidem in Notis a Mabillonio laudatus :
Qui apud eos Vuotant vocatur ; Latini autem Martem illum appellant.
woðen, Mercurius, Somnero.
P. Carpentier, 1766.
Vita S. Kentigerni tom. 1. Jan. pag. 820. col. 1 :
Woden vero, quem principalem Deum crediderunt et Angli, de quo originem duxerant, cui et quartam feriam consecraverant, hominem fuisse mortalem asseruit, et regem Saxonum, a quo plures nationes genus duxerant.
Vide Bekker. in Mundo incantato lib. 1. cap. 2. pag. 18.
Wodenis Dies, Feria 6. Anglis, Wodano Deo sacra. Ordericus Vitalis lib. 7. pag. 639 :
De quo Woden ortus est, a quo Angli feriam 6. Wodenis diem nuncupant.
Ita etiam Willel. Malmesbur. de Gest. Regum Anglor. lib. 1. cap. 1. et Matthæus Westmonast. pag. 155. 1. edit.