« »
 
[]« X » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 419a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/X
X. Litera numeralis, quæ decem sonat. Unde versus :
X. duplex denos numero tibi dat retinendos.
Seu ut habet Ugutio :
Duplex X. solito decem jam more putatur.
Eidem literæ si recta linea superaddatur, decem millia significat.
X. inquit Notkerus Balbulus opusc.
Quid singulæ literæ significent in superscriptione cantilenæ
 :
Quamvis Latina verba per se inchoet, tamen expectare expetit.
Vide A.
X. pro Ch. Inscriptio nummi Ludovici Pii Imper.
Xristiana Religio.
Decanus Xristianitatis
, in Charta ann. 1221. apud Perardum. Secundinus Episcop. in Hymno Alphabetico in S. Patricium :
XRS. illum sibi elegit in terris vicarium, etc.
Versus antiqui apud Joan. Antonium [] Castil. de Antiquitate basil. Vincentianæ :
Circulus hic summi comprehendit nomina Regis,
  Quem sine principio et sine fine vides.
Principium cum fine simul tibi donat A cum Ω,
  X, et P, Xristi nomina sancta tenent.
Joan. de Janua :
Xristus, quia Græcum est, per X scribendum est Christus. Sed quia figura X repræsentat Ch. jam multi Latini scribunt Christus, per Ch.
Vide infra Xpianus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
X. versibus præfigere solent veteres Critici, ut ex antiquis Scholiastis cognoscere est, cum χατάχρησιν vocisque insolentiam indicare volunt. Vide Casaubon. in notis ad Laert. et ejusdem animadversiones in Athenæum lib. 6. cap. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
X. interdum pro S, vel Sc, ut videre est infra in Xanccio, Xantus, Xexus et Xire. []