« Zaba » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 425a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZABA
ZABA, Zava, Lorica. Gloss. Arabico-Lat. : Lorica,
Zaba.
<cit>Papias :
Zaba, munimentum in prælio virorum fortium.</cit>
<cit>
Julianus Antecessor cap. 304.
Lexicon Gr. MS. Reg. cod. 2062 : Zabas, sive loricas.</cit>
Ζάϐα, τὸ λωρίϰιον. Ζαϐαρεῖον, ἐν ᾧ αἱ ζάϐαι.Quod vero ζαϐαρεῖον dicitur, θήϰαι et θηϰάρια τῶν ζαϐῶν sunt Leoni in Tact. cap. 6. § 22. ubi ex corio bubulo esse jubentur. Zabarum vero non semel meminit idem Leo ibidem cap. 6. § 22 :
Ἔχειν δὲ δι᾽ ἕϰαστον ἄνδρα ὅπλησιν τοιαύτην, Ζάϐας τελείας μέχρι τοῦ ἀστραγάλου ἀνασυρομένας διὰ λωρίων ϰαὶ ϰριϰελλίων μετὰ τῶν θηϰαρίων αὐτῶν.Adde § 3. 13. 17. 25. et cap. 7. § 73. Ζάϐας ἤτοι λωρίϰια. Occurrit etiam vox eadem in Nov. 85. et in Chronico Alexandrino pag. 782. Vide Scriverium ad Vegetium pag. 564. præter Rigaltium, et Glossar. med. Græcit. in Ζάϐα.
Zava, Idem quod Zaba. Lex Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 9 :
Partem aliquam Zavis vel loricis munitam.Ubi Fuero juzgo lib. 9. tit. 2. § 8 :
Muestre los bien armados de lorigas, e pertuntes.Est igitur zava idem quod perpunctum, seu gambasium. Vide in his vocibus.
Sabea, vel Sabeum, pro Zaba. Capitula Herardi Archiep. Turon. cap. 113 :
Clerici....... si armis, sagis, vel Sabeis usi fuerint, deponantur.
Zabatus. Papias :
Cristatus, galeatus, i. Zabatus.Alibi :
Zabatus, cristatus, galeatus.Ubi zabam pro galea aut casside videtur usurpasse : nisi per galeam intelligat loricam cucullatam, quæ et corpus et caput tegebat, uti legit Meursius in Gloss.