« »
 
[]« Zabulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 425c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZABULUS
ZABULUS, Diabolus. Sic autem Dorice aiuni appellari. Dorica quippe lingua ζαϐάλλειν, idem est quod διαϐάλλειν ; ut ζάϰορος, idem quod διάϰορος. Aliter tamen censet Possinus in notis ad orat. Nicetæ in SS. Michael. et Gabriel. pag. 60. Papias : Zabulus, est Satanas, quod Latine sonat adversarius, vel transgressor. Glossæ vett. : Zabulus, Satanas, contrarius. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Zabulus, contraire, transgresseur, diables. Glossæ aliæ MSS. : Zabulus, Satan. Phœbadius Aginnensis in Epist. contra Arianos :
Cibum desideravit cum tentaretur a Zabolo.
Zabolica subtilitas, Zabolicum virus, apud eumdem. Consultatio Zachæi et Apollonii lib. 3 :
Horum igitur merito venturum Antichristum fides certa est, immo Zabulum sub persona hominis sæviturum.
Titulus memoriæ S. Waldomeris, tom. 1. Histor. Francor. pag. 513 :
Hinc perdunt Zabulus vires, incendia Maurus.
Wandelbertus in Præfat. ad Martyrologium :
Fallens, ne Zabuli vincat iniquitas.
Utuntur passim Veteres, ut et aliquot ævi inferioris Scriptores, S. Cyprianus in Epist. ad Demetrianum, Auctor libri de Aleatorib. Cassianus Collat. 1. cap. 14. 21. S. Hilarius in Matthæi cap. 24. cap. 26. et alibi. S. Augustinus serm. 123. de Diversis, S. Ambrosius lib. 5. de Fide ad Gratianum cap. 1. Lactantius de Mortibus persecutorum cap. 16. S. Patricius Epist. ad Coroticum, Paulinus Nolanus pag. 28. 50. 55. 291. 498. Commodianus Instr. 35. 57. 59. 60. 73. S. Eulogius lib. 1. Memorial. cap. 55. et lib. 2. cap. 4. Thiotfridus Epternac. lib. 4. cap. 2. Notæ Tyronis, Gildas de Excidio Britanniæ, Florus Lugdun. Diacon. carm. 4. Fridegodus [] in S. Wilfrido cap. 36. Eigil in Vita S. Sturmii n. 6. Edgarus Rex Angl. in Leg. Monachorum Hydensium cap. 4. Vita S. Guthlaci cap. 18. 21. Vita S. Genulfi lib. 1. cap. 3. n. 21. Ordericus Vitalis pag. 460. Hariulfus lib. 3. cap. 18. Chartæ veteres in Bibliotheca Cluniacensi pag. 543. et apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 349. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Zabolaticus, Diabolicus. Epist. encyclica apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 354 :
Perplurimæ similes miseriæ, instigante Zabolatico conatu, perpetratæ sunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Zabuliticus, Eadem notione. Vita S. Guthlaci tom. 2. April. pag. 42 :
Ille vero Zabuliticum magisterium despiciens, etc.