![[]](img/image.png)
ZALAMELLA, Zalamilla, Instrumentum musicum. Chronic. Mutin. apud Murator. tom. 15.
col. 608 :
Ibi fuerunt circa C. tubæ resonantes, Zalamellæ, et instrumenta alia mirabiliter resonantia.Bern. Thesaurarius de Acquisit. T. S. apud eumd. tom. 7. col. 834 :
Volebant enim sibi facere nomen cum tubis et Zalamillis et vexillis multis progressi.
P. , 1766.
◊ Fistulatorius calamus,
idem quod Calamella 1. Vide in hac voce.