« 2 zapa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 427b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZAPA2
2. ZAPA, Zappa, Ligo, Gall. Hoyau, Ital. Zappa. Inquisitio ann.
1196. apud Cencium inter Census Eccl. Rom. :
Item dixit quod vinea quæ fuit Marcoaldi et presbyteri Rolandi... est ad xii. Zappas... Item dixit quod vinea quæ fuit presbyteri Rollandi de Cocone est de curia et est ad v. Zappas.Id est, tantum vineæ, quantum xii. vel v. Zappis seu ligonibus coli potest in anno. Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1218. apud Murator. tom. 8. col. 1092 :
Et adduxerunt targias, et tabulas, et ostia domorum, Zapas, palleas, et multos mulos oneratos herbarum, quia volebant reimplere fossatum.Chron. Domin. de Gravina apud eumd. tom. 12. col. 613 :
Habens Zappam in collo et panem illam in bisaciolis et flascum vini, quasi iret ad vineas videbatur.Anonymus in Annal. Mediol. tom. 16. col. 744 :
Habebat tria millia guastatorum cum Zappis et badilibus. Aratra, Zappæ, badilia, nec aliqua utensilia ad laborandum terras,in Statutis criminal. Riperiæ cap. 33. fol. 11. Vide Sapa 1. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Zappare, Italis, Terram zappa seu ligone fodere. Statuta Castri Redaldi fol. 22.
v° : Statuimus et ordinamus quod omnes mezadri et terzarini teneantur et debeant omnes arbores fructiferas Zapare ad pedem.Chronic. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 563 :
AnnuatimMirac. B. Simonis Eremitæ tom. 2. April. pag. 828 :(debet)operas tres, unam ad arandum, aliam ad metendum, tertiam ad Zappandum.
Juravit quod de anno proxime præterito de hebdomade sancta, eo existente in quodam campo ad Zappandum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Zappator, Fossor, Italis, Zappatore. Chron. Parmense ad ann. 1308. apud Murator.
tom. 9. col. 872 : In publica concione more solito data fuerunt vexilla vexilliferis militum, et balestrariorum, et Zappatorum per dictum dominum Potestatem.Chron. Domin. de Gravina apud eumd. tom. 12. col. 613 :
Habebant autem nuntium eorum fidum quendam nomine Johannem Maryonum virum Zappatorem et vilis conditionis.