« Zavalmedina » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 428a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZAVALMEDINA
ZAVALMEDINA, Zalmedina, Çalmedina, etc. Prætor urbis, tametsi, ut ait
Blanca, in Epist. dedicatoria ad Commentar. de Reb. Aragon. non omnino respondeat id
muneris Prætori urbano apud Latinos. Idem. pag. 638 :
His ergo rebus compositis Alfonsus Rex novæ urbiVitalis Episcopus Oscensis, apud eumdem pag. 728 :(Cæsar-Augustæ)Magistratus urbanos præficiendos curavit, etc. Itaque Prætorem urbanum ordinariæ causarum cognitioni præfecit, quem ipso Arabico nomine retento, Zalmedinam vocari passus est.
Et ipsi Rici homines in sibi civitatibus assignatis, Zavalmedinas, et in villis Bajulos, quos sibi placuerint, debent ponere. Qui Zavalmedinæ et Bajuli teneant et regant curias ipsorum locorum pro Ricis hominibus prælibatis.Idem pag. 783 :
Sunt præterea officiales Domini Regis in prædictorum locorum singulis constituti, qui diversis nominibus appellantur. Quidam enim Zavalmedinæ, id est, Vicedomini civitatum ; zaval enim idem est, quod dominus, et medina idem, quod civitas, lingua Arabica ; a qua hoc vocabulum fuit sumptum.Vide Cabet Medina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Zahalmedina, in charta ann. 1165. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1343 : Homines sui interfecerant quendam Sarracenum, ipsum scilicet Zahalmedina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cahalmedina. Charta Jacobi Reg. Aragon. ann. 1232. ex Chartul. Campan. fol. 549. col. 2 :
Mandamus itaque firmiter præcipientes Majori domus, senioribus, bajulis, vicariis, merinis, justitiis, Cahalmedinis, judicibus, etc.
Salmedina appellatur in Charta Alfonsi I. Regis Aragonum, apud eumdem Blancam pag. 789. Ex
his emendanda Charta Adelfonsi Regis Aragonum contra Valdenses :
Balivis, Justitiis, Merinis et Zafalmerinis, etc.Legendum enim Zafalmetinis. Aliam Adelfonsi Imperatoris Hispaniæ æræ 1156. apud Anton. in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 7. subscribit Felix Chephalmedina. Consuetudines Barcinonæ MSS. :
Statuimus,... quod nullus Lesdarius, Pedagiarius, Pensator, Senior, Major domus, Repositarius, Merinus, Çalmedina, Justitia, vel Judex, etc.