« »
 
[]« Zema » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 429c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZEMA
ZEMA, Illud est, quod nos vulgo le bouillon, id est, jusculum dicimus. Papiæ, Zema est olla. Idem Papias : Jus coquinæ vel pistorum, quam Græci Zemam vocant. A ζέω, ferveo, et bullio. Unde S. Hieronymus lib. 3. in Oseam, ἐπίζεμα, ferventis ollæ superiores aquas dixit.
<cit>Anastasius Biblioth. in Vita S. Joannis Eleemos. n. 34 :
Quanti vellent tingere panem suum in Zemate, quod projiciunt coqui mei ?
</cit>
Ubi Codex MS. Aquicinctinus Zema interpretatur
jacturam aquarum, ubi carnes coquuntur, vel fermentum aut fecem
.
<cit>Apitius lib. 8. de Re culin. cap. 1 :
Et mittitur in Zema, quod est decoctum.
Cap. 6 :
Et bullienti Zema, quod est decoctum, cum modico salis submittetur.
</cit>
Ubi, quod est decoctum, videtur esse glossema, abestque ab editione Humelbergii, qui zymam reponendum censet, id est, ζύμην, quod fermentum est. Sed aliud est zema, aliud zyme.
<cit> Glossæ MSS.
Zema, aqua saginata, ubi caro coquitur.
</cit>
Zyme, fermentum. Physica sub nomine Democriti de Tingendis purpuris :
Εἶτα λαϐὼν ἀπὸ τοῦ πυρὸς τὸ ζέμα, ϐάλε εἰς λεϰάνην, προσϐαλὼν τὴν πορφύραν, ϰαὶ ἐπιχέας τὸ ζέμα τῇ πορφύρᾳ ἔα βρέχεσθαι νυχθήμερον ἕν.
Ubi quod ζέμα dicitur, jus appellat Plinius lib. 35. cap. 6.
Zema, Cacabus, παρὰ τοῦ ζέειν. Servius in 3. Æneid. :
Lebetas, ollas æneas Græce dixit : Zemas enim vulgare est, non Latinum.
Epistola Valeriani apud Trebell. Pollionem in Claudio :
Item in caucos, et scyphos, et Zemas pondo undecim.
Ita restituit Casaubonus, pro zuma.