« 1 zeta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 430b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZETA1
1. ZETA, Cœnaculum, ex Gr. δίαιτα, ut pridem docuere
Cujacius, Turnebus, et alii. Gloss. Græc. Latin. :
Δίαιτα τὸ ὑπερῷον, diæta, cœnaculum.Papias :
Zetæ, domus, quæ subtus pedes habent aquas, harum aliæ hyemales, aliæ æstivales. Zetæ hyemales sunt, quas calidas facit subducta flamma. Zetæ æstivales, quas frigidas facit subducta aqua.Gloss. Saxon. Ælfrici : Zetas æstivales : sumer solde, i. æstivalis sedes. Zetas hyemales : winter solde, i. hyemalis sedes. Zetam hyemalem triclinium hyemale vocat. Sidon. lib. 2. epist. 2. Ordericus Vitalis lib. 2. pag. 412 :
In quinto Zetas hyemales, in sexto Zetas æstivales.Descriptio palatii Spoletani ex Chartario Farfensi apud Mabill. tom. 2. Annal. Bened. pag. 410 :
In quinto Zetæ hiemales, id est cameræ hiberno tempore competentes. In sexto Zetæ æstivales, id est cameræ æstivo tempori competentes.Gloss. Lat. Gall. Sangerm. :
Zeta, maison ou chambre.Osbernus in Vita S. Elphegi Archiep. Cantuar. tom. 2. April. pag. 634 :
Zetam vero cum veluti pransurus intraret, etc.Sæpius usurpatur pro quolibet ædis cubiculo, ut apud Plinium lib. 2. epist. 7. lib. 6. epist. 5. cui ita appellatur locus capax unius lecti cum duabus sellis, qui velis obductis et reductis modo adjiciebatur cubiculo, modo auferebatur, cujusmodi sunt Alcoviæ nostræ hodiernæ. Acta S. Sebastiani cap. 4 :
Ubi sunt triclinia auro puro radiantia, quæ ex gemmis et margaritis habent Zetas instructas ?Julius Africanus lib. 5. Hist. Apostol. :
Jam enim regnum paratum vobis, et ex coruscantibus gemmis Zetas instructas, plenas gaudiis, plenas epulis, etc.Lampridius in Heliogabalo :
Odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas Zetas jubebat incendi.Aldelmus libros de Virginitate, ubi de S. Babyla :
Ad Palatinas ducitur Zetas, et Imperialis vestibuli hypodromum.Translatio S. Joannis Reomaens. cap. 3. de rustico quodam :
Cum maturiori pulli cantu, ob boum custodiam a Zeta propria prosilire contingeret.Zetulam dixit Erkempertuslin Hist. Longobard. cap. 46 :
Et sibi in Zetula Episcopali mansionem exhiberi jussit.Adde Wolphardum Presb. lib. 1. de miracul. S. Walburgis n. 19. Fridegodum in Vita S. Wilfridi sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 177. et Murator. tom. 2. part. 2. col. 1047.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Zetarium, Triclinium, in Actis SS. tom. 5. Jun. pag. 435. ubi de SS. Petro et Paulo :
Juxta palatium Neronianum in Vaticano, inter Zetarium, id est triclinium triumphale.
Zetarius. In Martyrol. 26. Martii, et in Actis S. Sebastiani Mart. n. 69. et in Vita S.
Castuli n. 1. idem S. Castulus Martyr dicitur fuisse Zetarius Palatii, et hospes
Sanctorum. Quo loco zetarium corrupte pro Diætario, seu Atriensi, dici
putat Fabrotus ad Cedrenum, quemadmodum zabolus pro diabolus. At rectius, ni
fallor, Molanus ad Usuardum, et Baronius ad Martyrol. Rom. existimant, zetarium a
zeta dictum : ut fuerit Zetarius Palatii, cubiculi interioris Palatii
Custos. Apud Paulum lib. 3. Sentent. Zetarii præterea memorantur, qui
Diætarii appellantur in L. quæsitum, § idem, etc. de Instruct. vel instrum. leg.
Chronic. Casinense cap. 8 :
Sichard Beneventanorum princeps a suis interfectus, Radelchis Zetarius palatii successit in principatum.