« »
 
[]« 2 zeta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 430c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZETA2
2. ZETA. Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 674 :
Castellum sancti Serenici.... postmodum tenuit, muris et vallis Zetisque munivit.
Lib. 10. pag. 770 :
Copiosos pecuniæ sumptus erogavit, unde municipia ejus vallis et muris ac multiplicibus Zetis undique clauderentur.
Pag. 775 :
Quidam ad illum de sublimi Zeta lapidem projecit, etc.
Denique pag. 800 :
Arcem, et regiam, et murum in giro, Zetasque minores atque majores jam munite, solliciteque perscrutamini, aditusque servate, ne quis exeat vel ingrediatur sine vestra consideratione.
Ubi zetæ videntur appellari speculæ, quæ muris imminent. Ex his, ni fallor, emendandus Laurentius de Leodio in Hist. Episcopor. Virdunens. pag. 316 :
Post prandium socios extra turrim ad ectetas antemurales vocavit, lusu aleæ ibidem eos tenuit, etc.
Legendum enim videtur zetas, ut apud Vitalem.