![[]](img/image.png)
ZEZI, pro Giezi. Epist. Ægidii Tuscul. Episc. adv. Patriarcham Antiochenum apud
Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 455 :
Utinam apperiret Dominus oculos tuos, sicut aperuit Zezi ; videres multo plures nobiscum esse quam tecum.Ubi respicere videtur ad cap. 6. lib. 4. Reg. v. 16.