« »
 
[]« 1 zona » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 433a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZONA1
1. ZONA, seu Cingulum. Vestis Sacerdotalis. Alcuinus lib. de Offic. divin. :
Sequitur Zona, quæ cingulum dicitur, qua restringitur poderis, etc.
Riculfus Episcopus Suession. in Statut. ann. 989. cap. 7 :
Cum orariis, id est, stolis duabus nitidis, item Zonis duabus, id est, cinctoriis, ac mappulis totidem nitidis, etc.
Vide Durandi Ration. lib. 3. cap. 4.
Zona Romana dicitur, quod ab Ecclesia Romana zonæ usus in cæteras Ecclesias profluxerit. Alcuinus lib. de Offic. divin. :
Pro baltheo nunc Zonarum, quas Romanas appellant, usus receptus est.
Zona Pellicea, inter vestes monachicas reponitur, apud Bedam in Vita S. Cuthberti Episcopi num. 37. 38. Cujus[] Zonæ necessarium monachis usum docet S. Basilius, cap. 11. Reg. § 4. exemplis Eliæ et S. Johannis. B. Dorotheus Doctr. :
Κολόϐιον μὴ ἔχον χειρίδια, ϰαὶ ζώνη δερματίνη, ϰαὶ ἀνάλαϐος, ϰαὶ ϰουϰούλιον.
Infra, de ejus significatu :
Ἡ ζώνη, ἣν φοροῦμεν, σύμϐολόν ἐστι πρῶτον μὲν ὅτι ἔσμεν εὐτρεπισμένοι εἰς ἔργον. Ἕϰαστος γὰρ θέλων ἐργάσασθαι, πρῶτον ζώννυται, ϰαὶ οὕτως ἄρχεται τοῦ ἔργου, etc.
Adde Palladium in Hist. Laus. cap. 38. Vide Glossar. med. Græcitat. in Ζώνη, col. 470.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Zona, Corrigia, lorum. Statuta Equitum Teuton. apud R. Duellium tom. 2. Miscell. pag. 23 :
Calceos habeant sine Zonis, fibulis et rostris.