« 1 zuda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 434b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZUDA1
1. ZUDA, Castellum. Charta Raymundi Comit. Barcinon. et Aragonum Princip. ann. 10. Regni
Leovici Senioris :
Dono tibi fideli meo Guillelmo Raimundo Dapifero urbem Tortosam, ut tu teneas ipsam Zudam, et habeas senioraticum de ipsa civitate et de ipsa villa, etc.Charta ann. 1165. in Append. ad Marcam Hispan. col. 1342 :
In primis conquestus est de Guillelmo Raimundi quod ei Zudam Dertosa non custodiebat sicut in carta suæ donationis resonabat... Visa igitur carta ac perlecta, judicavit Barchinonensis curia quod ipsam Zudam procul dubio guardare ac custodire debebat...... Tenere autem Zudam, hoc est potestatem de ipsa habere, ita ut per eam possit totam civitatem distringere, et quotiescumque Comes, qui eam sibi donaverat, ipsam requisierit, libere possit eam reddere.