« »
 
[]« Zuglaresius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 434c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZUGLARESIUS
ZUGLARESIUS, Zuglarius, Zuglarissa, Mimus, scurra, joculator, ut opinor, ab Italico Giullaro. Statuta Vercell. lib. 3. fol. 84. v° :
Quod bannum sit cuilibet bibenti et comedenti duplicatum post ultimum sonum campanæ custodiam noctis : exceptis tamen Zuglariis et Zuglaresiis, preconizatoribus et aliis personis quibus dono datum fuerit sine fraude.
Ibidem fol. 96. v° :
Item quod nullus de civitate Vercellarum, vel districtu livret aliquem Zuglarium, vel aliquem hominem de curte, vel Zuglarissam in aliqua curia, vel nuptiis, vel in aliquo convivio, vel festo.
Rursum lib. 7. fol. 147 :
Item quod nullus Zuglarius vel Zuglarissa non habens salarium a communi Vercellarum ponatur in extimo communis Vercellarum nec fodrum, taleam, vel cavalariciam persolvat.