« Zupa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 434c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZUPA1
ZUPA, Zuppa, Jupa, Juppa, dicitur hodie apud Croatos et
Dalmatas, Regio aliqua habitata, vel ejusdem regionis homines congregati. Charta Cresimiri
Regis Croatiæ et Dalmatiæ ann. 1071. apud Joan. Lucium lib. 3. cap. 12 :
Volumus,....... ut dicta Ecclesia habeat suas parochias, scilicet Juppam, quæ fuit sub Alpibus a castro... Murula, etc.Et infra :
Dedimus Episcopo Novensi Juppam Licchæ, Juppam Buchani, etc.Alia Suinimiri Regis ann. 1078. apud eumdem Lucium cap. 15 :
Juppam eam, quam Centenam aiunt.Croatia vero et aliæ Slavorum provinciæ in Zupanias distinguntur, quibus, qui præsunt, Zupani dicti. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Saup, et seq. col. 1596.
Jupa, Idem quod Zupa : Jupania, ut zupania. Thomas
Archidiac. in Hist. Salonit. cap. 15 :
Castrum Sibinicense cum tota sua Jupa.Occurrit etiam non semel in Charta Calomani Regis Hungariæ anni 1111. apud Lucium ad Vitam S. Joan. Episcopi Traguriensis.
Zupanus, Regionis præpositus, ζουπάνος Græcis
Scriptoribus : vox hac notione familiaris Sclavonicis populis, ut auctor est Constantinus
de Administr. Imp. cap. 29. quod etiam firmat Innocentius III. PP. lib. 2. Epistolarum
pag. 577. edit. Venetæ, Zupanos vero Comitum vicem obtinuisse auctor est Presbyter
Diocleates in Hist. Dalmat. ut
Banos Ducum ; quo loco Comites intelligit urbium aut regionum Præfectos, qui
pro arbitratu Principis mittebantur, quo urbes aut regiones regerent. Hos autem ad omne
Concilium vocatos, simulque cum Ducibus, deinde Regibus, jus deliberandi vel consulendi
habuisse, ex veteribus Tabulis tradit Joan. Lucius lib. 2. de Regno Dalmat. cap. 15. unde
idem lib. 6. cap. 1. scribit, Zupanos loco Comitum nominari in antiquis Chartis. At
postquam Croatia et Dalmatia in jura Hungaricorum Regum concesserunt, Zupanorum
jurisdictiones Comitibus attributæ sunt, atque inde Zupanorum viluit appellatio, quæ
minoribus Præfectis concessa deinceps legitur, vel etiam Judicibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jupanus, in Charta ann. 1171. tom. 1. Corp. Diplom. pag. 89. col. 1 : Si eorum Jupanus aut judex nobis rectum judicium non judicaverit, sive justitiam non fecerit, etc.
Supani præsertim appellati Serviæ Principes, Ζουπάνοι
Nicetæ in Isaacio lib. 3. n. 4. Willelmus Tyrius lib. 20. cap. 4. de Serviis :
Hi Magistratus habent, quos Suppanos vocant.Ζουπάνοι γέροντες Constantino de administrando Imperio cap. 29. Ἐϰϰρίτοι τῶν Ζουπάνων, Annæ Comnenæ lib. 9. Alexiados pag. 265 : Ἀρχιζουπάνοι τῶν Σερϐίων, Cinnamo, et aliis. Iidem et
Megajupani, dicti, in Actis Innocentii III. PP. pag. 65. ex quibus emendanda eadem Acta pag.
68. ubi perperam editum Magnippanus Serviæ, nisi legendum sit Magnus
Jupanus. Stephani Regis Serviæ sigillum apud Jo. Lucium lib. 5. de Regno Dalmat. pag.
256 :
Σφραγὶς Στεφάνου Μεγάλου Ζουπάνου Νεμανία,id est, Stephani Nemanis Magni Zupani sigillum. Idem Stephanus Megajupanus dicitur Thomæ Archid. in Histor. Salonitana cap. 26 :
Stephanus Dominus Serviæ, sive Rasciæ, qui Megajuppanus appellabatur. Ἀρχιζούπανος,Nicetæ in Manuele lib. 2. num. 7.
◊ Neque apud Dalmatas et Servios tantum hæc dignitas obtinuit ;
sed et apud Hungaros, quibus ita appellati, quibus proxima a Rege potestas erat, ut auctor
est Cinnamus lib. 6. cap. 4. qui Hungaricorum Ζουπάνων
præterea meminit lib. 5. cap. 20. et alibi.
◊ Supanos, vel Sopanos, etiam habuere Bohemi, ut est
apud Godefridum Monachum S. Pantaleonis anno 1212. et in Historia Australi ann. 1285. et
1290. Vide Chronicon Montis-Sereni ann. 1109. et Notas nostras ad Alexiadem
pag. 347.
Postzupani, Zupanorum substituti, Vicarii, vel vicem gerentes. Vide Joannem Lucium pag. 96.
97. 132.