« »
 
ÆDIFICARE 1, ÆDIFICARE 3, HEDIFFICARE, HEDIFICARE.
[]« 1 ædificare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 114a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEDIFICARE1
1. ÆDIFICARE, Exemplum præbere : quo sensu vocem Edifier, usurpamus ; vel docere, instruere. S. Hieronymus lib. 3. in Ruffinum cap. 5 :
Duas Epistolas... per hoc fere biennium interpretatus sum, et in Ædificationem Ecclesiæ legendas nostræ linguæ hominibus dedi.
Annianus Pelagianus in Epist. præfixa versioni Homiliarum S. Joan. Chrysostomi :
Adhuc Antiochiæ Presbyter hæc, quibus Ecclesiam illam Ædificabat, scripta composuit.
Gregorius M. lib. 9. Epist. 9 :
Picturas imaginum, quæ ad Ædificationem imperiti populi fuerunt factæ, etc.
Concil. Narbonense sub Recaredo Rege, de Presbytero ignaro :
Mittatur in Monasterium, quia non potest Ædificare populum.
Jacobus de Vitriaco in Hist. Occid. cap. 7 :
Pauci autem addiscebant ut Ædificarentur, vel Ædificarent.
Liber Ædificatorius
apud Ingulfum pag. 870. Adde S. Fulgentium epist. 2. Ordericum lib. 5. pag. 590. etc. Vide Glossarium med. Græci. in Οἰϰοδομή. Et Wahlii clav. philol. novi Testam. vol. 1. pag. 624. In novo Testam. non legitur nisi apud S. Paulum.
[]« 3 ædificare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 114a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEDIFICARE3
3. ÆDIFICARE, Proficere, servire, Gall. Etre utile. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 56. v° :
Gofredus de Bucceto volens Ædificare animam suam, S. Joanni donavit in eleemosinam totam terram arabilem, quam circa Varesiam tenere videbatur.
[]« Hedifficare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 179c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEDIFFICARE
HEDIFFICARE, pro Ædificare, construere, in Lit. ann. 1357. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 448.
[]« Hedificare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 179c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEDIFICARE
HEDIFICARE, pro Ædificare, Ad pietatem movere, impellere. Capitula gener. MSS. S. Victoris Massil. :
In illa hora dicta enrabiada... que non Hedificabat, sed potius Fratrum animos conturbabat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hedificare Vineas, Plantare. Instrum. ann. 878. tom. 1. Hist. Occitan. pag. 135 :
De illas vero vineas et maliolos, quos jam dictos Fulcrada Hedificavit super ipsum territorium, a suis partibus obtineat.